ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)

Strana - 228

exhibitorem nempe litterarum sententionalium et exemtionalium habuisse par iudicialiter, ut ex praecedentibus levatis patet. Quod autem ad praemissa quaedam originalia dominus Comes allegat. Protestantur Capitulares se nullas domini Comitis litteras vel hie in sede vel alibi factum causae praesentis continentes ullibi accepisse nec haberent vel habuissent. Et propterea super huiusmodi allegata iniuria peteret iuditium et maxime ex eo, quod procurator domini Comitis paulo ante dixerit haec esse originalia in quibus scriberetur. Et propterea constaret ex praecedenti levata, priores levatas in processu domini Comitis fuisse scriptas, ubi ex eo, quod Lector tempore earum levatarum absens fuisset nec habuisset easdem processui suo adscriptas dubitaretque subsequenti postea levata de eisdem per hanc sedem ob dubitationem huiusmodi convictus in violatione sedis pronunciaba­tur, ex quo constat praecedentes illas levatas non in Capitularis sed in domini Comitis processu fuisse scriptas. In sede autem non nisi notarius iuratus Regni levatas calamum excipiebat. Hanc autem quam praetendunt deliberationem in adiudicatoriis omissam iuxta id, quemadmodum conscripta, producitur contra­rietatem habet et non de manu Notarii sed ex procuratoris domini Comitis et ideo peteret ut supra. " Procurator domini Actoris iterato protestatur de iniuria sedi per dominum Praepositum etiam modo illata ubi processum iudicis nobilium verum et ori­ginalem compertum, super cuius obiurgatione et in praecedenti sede officio lectoratus fungens iuridice fuisset convictus, in dubium vocare praesumat Certum est autem vel ex ipsa deliberatione et convictione sedis hune nobis pro originali processu esse, indeque cum subscriptione Notarii et relatione da­tum. Ideo allegationes dominorum Capitularium contra litis pendentiam nihil omnino évincèrent sed manifesto declararent assertionem procuratoris domini Actoris veram et legitimam. Et ideo iudicium et iustitiam super indebita trun­catione miserabilium personarum ac cassatione et annihilatione producti pro­cessus seu litterarum adiudicatoriarum ante decisionem litis emanatarum et de poena redargutionis litterarum iudicialiter pro vero et legitimo processu compertam. In causam attracti dicunt proxime praemissa se ea de causa in testimo­nium dixisse et allegari ex quibus constaret processus domini Comitis apud eum fuisse, non autem apud Capitulum et propterea peteret (!) ut supra iudi­cium. Procurator Actoris priora repetit cum petitione parium productorum et poena vocationis in dubium processus In causam attractorum de calumnia et iniuria peterit iudicium. Nos igitur auditis praemissis procuratorum partium in hac sede nostra iudiciaria formaliter per Notarium sedis de verbo ad verbum exceptis mutuis allegationibus et responsis habitoque cum dictis vicecomitibus nostris, iudicibus nobilium caeterisque sedis nostrae iudiciariae iuratis assessoribus mutuo trac­tatu sanaque deliberatione praehebita deliberavimus tali modo: quod ex quo dominus Actor et domini In causam attracti produxerunt litteras adiudi­catorias authenticas nostras sub sigillo nostro vicebanali iudiciali authentico et propria Notarii sedis nostrae iudiciarae sub eodem tenore, ideo eisdem litteris adiudicatoriis locus datur, quae ratione licentiationis colonorum in rem adiudi­catam transierunt. Litterae autem sola sub Lecta Notarii nihil évincèrent con­tra easdem litteras nostras authenticas. Quod vero ad interemptionem colono­rum attinet partes, procédant suis modis. Calumnia vero nulla. Actore adiudica­228

Next

/
Thumbnails
Contents