ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)

Strana - 229

tionis paria patente et appellante, In causam attractis autem appellationem non admittentibus quia esset contra Articulum. In sede enim comitatus causae colo­norum licentiatorum finaliter deciduntur. Actoris procurator responderat ad­mitti appellationem extra dominium nobis deliberantibus non admitti appel­lationem contra Articulum Ferdinandi regis anni 1556. art. 28. Actore super deliberationem protestante et iterum appellante et paria deliberationis pe­tente nobisque ea ipsi dantibus et concedentibus. Datum in dicta civitate regia Montis Graecensis Zagrabiensi feria sexta proxima post Dominicam Invocavit proxime praeteritam, quinto scilicet die diei celebrationis brevium iudiciorum nostrorum termini praenotati anno Domini millesimo sexcentesimo duodecimo. Idem Vicebanus et comes. Lectum et correctum in addi­Pečat tione nominis Gregorii Nena­dych etc. et aliquot locis per Notarium, manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 41. 1610, svibanj 29. Jastrebarsko Ban Tomo Erdödy ispričava se Zagrebačkom kaptolu zbog pljačke banske vojske u Kraljevcu. Za pobunjene Kraljevčane smatra da se moraju s Kapto­lom pomiriti i podložiti njegovoj volji. Reverendi domini amici vicinique observandissimi salutem nostrique pa­ratam comendationem Quae circa pecora Kraliocziensium praeteritis diebus acciderunt haud grato animo intelligere potuimus. Vicecapitaneus Petriniensis licet a nostra autho­ritate non dependeat, tarnen ut muneri nostro satisfiat, eundem per litteras commonefaciemus, ut a bonis rebusque tarn Vestrarum reverendarum Domina­tionum quam aliorum regnicolarum omnino cum suis militibus abstineat et ablata in specie vel precio équivalente restituât. De Kraliocziensium censere­mus, ut oportune aliquo medio Vestris reverendis Dominationibus reconcilia­rentur et ad obedientiam reducerentur, quod et ex ecclesiae utilitate, nostro judicio foret et divina indignatio quae plerumque eiusmodi controversiis et dissidiis commonetur, evitari posset. Haec Vestris reverendis Dominationibus causa sanioris eligendi judicii significare voluimus quas bene valere optamus. Datum ex Jaztrebarzka 29. Maii 1610. Vestrarum reverendarum Dominationum amicus et vicinus officiosus Co­mes Thomas Erdeody m. p. Reverendis dominis Capitulo ecclesiae Zagrabiensis dominis amicis et vicinis nostris observandissimis. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 42. 1610, siječanj 25. Zagreb. Cazmanski kaptol na zahtjev Zagrebačkog kaptola potvrđuje da su dumovečki seoski knez Blaž Halovanić i Grgur Novak u ime cijele općine izjavili da priznaju Zagrebački kaptol za zemaljskog gospodara, ali da tlaku ipak neće davati sve do povratka svojih poslanika kralju. 229

Next

/
Thumbnails
Contents