ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 227
adiudicatoriae sunt confectae cum levatis in sede scriptis et tunc recipient iudicium. Capitulares dicunt se nihil amplius habere, quam quae producunt. Procurator domini Comitis protestatur super eo quod et dominus Notarius et sedes bene recognoscunt super prohibitione earn ipsam deliberationem esse consentaneam, quae in processu exprimeretur et conformem fuisse processum signaturarum in sede exceptari cum hoc eodem processu collato cum signaturis, quod etiam subscriptione sua Notarius roborasset, denique iudices ita processum esse unanimiter recognoscerent. Si itaque in processu dominorum Capitularium ea ipsa deliberatio ex inadvertentia striptorum omissa, quandoquidem huiusmodi errores et defectus semper sint emendabiles ascribetur in eundem dominorum Capitularium processum correctoque processu locus detur probae. Idem est iudicium ut supra. Notarius manu propria. Dominus Comes protestatur de deliberatione et appellatione. Capitulares praemissa protestatione petunt praemissarum levatarum et signaturarum par. Datur. Notarius manu propria. Anno Domini 1612. levata feria sexta proxima post dominicam Invocavit proxime praeteritam, quinto die iudiciorum. Pro actore Stephanus Sosstarych cum eiusdem et petit perlegi praecedentes levatas et dicit iuxta priorem suam postulationem ex causis et rationibus inibi conpraehensis petit iudicium. Quandoquidem sub causa indeterminate et sub prohibitione iudiciariaque deliberatione pendente miserabilis omnino et inaudita in hoc Regno contra licentiatos indemnes et innocentes colonos execuLo peracta sit. De onere autem prohibitionis satis superque intentionem suam dominus Comes comprobavit et ex hoc ipso processu, quern pro originali haberent omnem intentionem suam comprobaret. Ideo nihil restât, quam ut processus partis adversae in contrarium productus, qui minus quam originales continent et ex eo etiam expediri non potest sub litis pendentia per omnia et annihiletur iudiciumque super eiusmodi indebita executione et iustitia ipse domino Comiti impendatur. Pro In causam attractis Martinus Bozdogh cum eorum dicit cum praemissis in aliis levatis protestationibus repetita etiam esse volens supra allegata dicit dominum Actorem poenam calumniae ex huiusmodi intentatione definitae causae evadere nullo modo posse peteretque eum convinci. Nam prout et ante allegaverat se definita causa post remissionem ad executionem processisse, produxisse se antea sedis huius authenticas et sigillatas finales adiudicatorias penes quas etiam iudex nobilium cum iurato executionem fecisset, prout haec omnia etiam nunc iisdem sigillatis sententiis probaret et peteret ut supra in poena calumniae dominum Actorem convinci. Procurator domini Comitis productorum petit par collateraliter sub sigillo et dicit causam omnino pendulam esse ex rationibus et demonstrationibus suprapositis. Constat enim processum sigillatum seu adiudicatorias extradatas multo minus continere originalibus, quae in praesentiarum adessent. Et praeterea testimoniales domini Notarii declararent et dilucidarent casum Capitulares nempe processum originalem domini Comitis pro suo ad sese récépissé, ubi levatae simili modo conformari debuissent et sic levata ultima super proba assumpta de prohibitione et oneris solutione carente, processus seu litterae adiudicatoriae ad instantiam dominorum Capitularium fuissent extractae contra evidens ius litis pendentiae domini Comitis. Ideo peteret easdem litteras Capitulares propter huiusmodi manifestum defectum et sub litis pendentia cassari. Et iudicium de eiusmodi indebita peracta caede miserorum innocentium colonorum. In causam attractus protestatur super praemissis et cum praemissis etiam protestationibus quo ad paria petita dicunt dominum Comitem 227