ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)

Strana - 221

sedandae rebellionis, ne inde plura mala sequantur, polliciti sunt. Hoc ideo ser­vanda duxi quia etiam Vestram Reverendam Dominationem, partibus suis et venerabilis Capituli defuturam minime addubito, quod diu ad vita (!) valere cupio. Posonii 8. Maii anno. 1610. Eiusdem Vestrae Reverendae Dominationis servus fraterque in Christo addictissimus Petrus Domitrovich, electus Quinque­ecclesiensis et praeposirus maior Zagrabiensis. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 40. 1610, svibanj 29. — 1612, ožujak 29. Zapisnik parnice koju je vodio podban Krsto Mrnjavčić na tužbu kneza Ni­kole Zrinskog protiv Zagrebačkog kaptola zbog pogubljenja petorice seljaka, hapšenja i drugih nasilja prema seljacima koji su prijavili seobu s kaptolskih posjeda na vlastelinstvo Božjakovinu. Nos Christopherus Merniawchych de Brezovicza vicebanus Regni Sclavoniae ac comitatuum Zagrabiensis et Crisensis comes. Domus pro memoria, quod no­bis sabbatho proximo post Dominicam Exaudi in anno Domini millesimo se­xcentesimo decimo transacto praeterito, ultimo videlicet die drei celebrationis brevium iudiciorum dictorum comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis, una cum vicecomitibus nostris, iudicibus nobilium caeterisque sedis nostrae iudiciariae iuratis assessoribus hie in civitate regia Montis Graecensis Zagrabiensis iuxta publicas dominorum et nobilium regnicolarum cum constitutivis novissime superius éditas praescriptis comitatibus centenis sex diebus non obstantibus testis mixtim celebrare solitorum pro tribunali fidelitatibus et constitutis eas­que quorumlibet querulantium iusto iuris tramite discutientibus egregius Stephanus Domianych legitimus procurator Spectabilis ac Magnifici Domini Domini Comitis Nicolai perpetui a Zrinio et comitatus Zaladiensis comitis, ut actorem, cum litteris procuratoriis eiusdem exhibuerat et praesentaverat cer­tum processum causae, inter eundem dominum comitem ut actorem ab una parte, vero ab altera reverendos dominos Capitulum Ecclesiae Zagrabiensis ve­luti in causam attractos et in causa praesenti triumphantes ratione et pretextu licentiationis certorum colonorum eorum dominorum Capitularium ad bona dic­ti domini Actoris Bosiako nuncupata in hoc comitatu Zagrabiensi et pertinetiis combusti castri Bosiako existentium, iuxta contenta Articuli per egregios Stephanum Apalenych de Adamowcz iudicem nobilium et Matthiam Glu­hak de Sawlowcz iuratum dicti comitatus Zagrabiensis licentiatorum et clarius in litteris sententionalibus dictorum iudicis nobilium et iurati denominatorum in hanc sedem nostram iudiciariam transmissae inque duos processus divisae et quidem priorem in possessione Reverendorum dominorum Capituli Kraliocz feria quinta proxima post festum Nativitatis beati Ioannis Baptiste, alter penes novum impetratum ratione eorum colonorum licentiatorum in eodem processu denominatorum feria tertia proxima post festum beati Laurentii martiris in anno Domini millesimo sexcentesimo nono transacto praeterito per eosdem iudicem nobilium et iuratum celebrato et per nos in hac sede nostra iudiciaria maturius revisae et iudicatae pront id et hoc litterae adiudicatoriae sententiona­les nostrae in hac civitate regia Montis Graecensis Zagrabiensis feria secunda proxima post festum beati Matthaei apostoli et evengelistae in praescripto anno Domini millesimo sexcentesimo nono transacto datae sigilloque nostro iuditiali 221

Next

/
Thumbnails
Contents