ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 220
Proficiscentibus nobis Vienna PDSonium, casu obvii facti sunt nostris servis primates nostrorum Kralioczensium, utpote Georgius Preznecz, Valentinus Kuznicz, Dianechicz ex Dwmowecz, reliquorum nomina mihi non satis constant, quos uti Laurentius meus cognovisset, in illos statim iunctis sibi servis reverendissimi Domini Praelati nostri, qui eodem curru vehebantur, irruit prope oppidum Austriacum vulgo Tisemin dictum, ac Georgium Preznecz (qui Michaeli literato Scisciensi in curru assidebat) comprehendit comprehensumque funiculo obstrinxit, sociis duobus eiusdem Preznecz interea profugientibus, neque etiam praedicris setrvis eorundem notitiam sufficientem habentibus profugientium enim illorum duorum exactam si habuissent notitiam, Veluti habuerunt Preznecz ecsdem etiam ibidem conprehensissent. Progredientibus vero praedictis servis ultra, tres alios sibi obvios Kralioczenses pedibus iter confidentes exceperunt captosque simul cum praedicto Georgio Preznecz Posonium deduxerunt, qui cum de nocte inclusi fuissent in quoddam celarium curiae regni nostri ruinosum murum perfregerunt exitumque sibi patentem fecere sicque fuge consuluere, ad quas autem partes profugerint incompertum habeo, puto tarnen eosdem Viennam versus tendere patrociniumque ibidem supplices (appositis multis, quaetelis er lamentis contra Capitulum quaerere, qua de re ego et Reverendissimus scripsimus Reverendissimo domino Valentino Lepes) cancellario Suae Regiae Maiestatis Aulico, quod si casu ad patrocinium suum Viennee confugerint illudque implorarent, extunc sua Reverendissima Dominatio in gratiam utriusque nostrum, ob conservandas immunitates pristinas ecclesiae nostrae Zagrabiensis in vigore suo et ob publicam tranquilitatem, dignaretur rebelles illos id diu non solum per ordinarios regni Sclavoniae iudices sententiatos, ast etiam ab universitate onerum regnicolarium in generali Diaeta praescriptos abicere gratiamque suam et favorem omnem eisdem derogare, tamquam authoribus, non solum privatae suae rebellionis, sed multorum etiam aliorum colonorum in Sclavonia existentium. Sed et agentem illorum quemcunque in praesentiam suam curam illorum venientem, signanter autem Michaelem literatum Scisciensem corripere velit, ut a tali asisteret coepto, ne videlicet partes talium rebellium tuerxlas ulterius suscipiat, qui nisi a praedicto destiterit coepto et Regiae Maiestati et regnicolis Hungariae eundem deferendum duximus actionemque contra eundem instituemus. Scripta omnia ouae ex praedictorum Kralioczensium parte praedictus Michael literatus Scisciensis, eorundem agens, apud se habebat, mihi tradidit in quibus nihil aliud continetur, quam variae communes quaerelae et supplices libelli varus Unguis editi, partim ad Regiam Maiestatem, partim ad eiusdem consiliarios et supremos eorundem expeditores directi ac dirigendi. Attestatio quoddam sub nomine iudicum et quidem ipsius Apalenich emanatum etiam inter ilia scripta reperta esse. Alia autem literalia instrumenta authentica nulla reperta sunt. Scripta haec omnia eorundem praesentibus adnexa ad manus fidèles reverendissimi domini cancellarii mitto, ut iisdem Vestra Dominatio acceptis et perlustratis et ius nostrum magis defendere et conatum illorum eludere valeat, quae omnia per Vestram Reverendam Dominationem comunicata esse cupio Venerabili Capitulo tempestive, qua in re sicut se hactenus strenue gessit sua Reverenda Dominatio, ita etiam deinceps pro sua prudentia scio se gesturam, ne videlicet posteriora prioribus sequantur ex protervia et rebellione rusticorum. Praesens negotium ratione predictorum Kralioczensium dum Vienne cum Revererendissimo Domino nostro Praelato fuissem, Dominis, cancellario videlicet et Tiburtio ex parte Capituli pro posse meo commendavi, qui opem et operam suam, intuitu immunitatum ecclesiarum et 220