ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)

Strana - 213

Jagust aliter- Kovach, Marcum Nowak ( relictae Cathae Dovchecz generum, Iacobum Dyanekov, Paulum Dyanechych, Blasium idem aliter Halowanya, Anthonium Gallovych, Blasium Palyz aliter Vogryn, Petrum idem, Ioannem Nowak, Gregorium Palyz aliter Kolarych et Petrum Kolarych, in Kobylyak existentibus commorantes per nos evocatos medio providi Ambrosii Hunych ad Dumovcz, in possessionibus praecriptis comitatuque praedicto Zagrabiensi existentibus commorantes per nos evocatos medio providi Ambrosiii Hunych ad saepef atas portas lapideas dictae areae Capitularis personaliter reperti. Et quia dictus procurator magistratus similem omnino et eandem quaerelam, quam et qualem in secunda quaerela contra illos duos ibidem nominatos proposuit, coloni iterum personaliter comparentes idem quod illi duo in sui defensam responderunt. Procuratore magistratus iudicium petente nobisque cum caeteris assessoribus praefatis idipsum deliberantibus contra eosdem, quod contra illos duos secundae quaerelae pronunciavimus, nempe quod hi poenam perfidiae et rebellionis, amissionis scilicet capitum incurrissent. Caeteris autem in hac quae­rela nominatis ac per nos medio praenotati Ambrosii Hunych evocatis, quia contumacia ducti a facie iuris et iustitiae se se absentarunt neque ad procla­mationem pro foribus Saedis iudiciariae personaliter pomparere voluerunt praescriptos ac per totum Regnum Sclavoniae persequendos capiendosque et capitis poena puniendos deliberavimus et pronunciavimus. Pro eo vos uni­versos et singulos comités, vicecomites, iudices nobilium et alterius cuiusvis, status dignitatis et praeeminentiae homines in hoc Regno Sclavoniae commo­rante harum série reçiunrimus et amanter petimus ut dum praedicti coloni mo­do praemisso proscripti et condemnati ad tenuta et possessiones vestras perve­nerint eosdem vigore praesentium captivare permitetis, captivetis captivosque pro luenda paena iisdem per quos cum praesentibus requisiti fueritis magistra­tus dictae Ecclesiae Zagrabiensis puniendos tradatis, contradictione, inhibitione et repulsione dictorum convictorum et prôscriptorum vel aliorum quorumlibet praevia ratione non obstando. Harum nostrarum sigillis nostro et egregii Petri Polchych, iudicis nobilium dicti comitatus Zagrabiensis impressione manu­umque nostrarum subscriptione munitorum vigore et testimonio literarum mediante. Datum die et loco in praemissis, praescripta feria tertia proxima post Dominicam Reminiscere anno Domini millesimo sexcentesimo decimo. L. S. Lucas Chernkoczy, vicecomes, manu propria. ' Petrus Polchych, iudex nobilium, manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 31. 1610. ožujak 12. Novigrad. Ban Tema Erdödy obavještava Zagrebački kaptol o mjerama koje je poduzeo da se spriječi bježanje kraljevečkih buntovnika u Ivanićku Krajinu i na vla­stelinstvo Božjakovinu. Reverendi domini amici et vicini observandissimi salutem et officii comendationem Quae nobis Vestrae reverendae Dominationes de rebellium suorum Kra­liocensium transitu ad confinia Iwanichensia et pertinentias de Bosiako scri­213

Next

/
Thumbnails
Contents