ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 214
bunt, ea ipsos facturos ex desperatione non ambigimus. Ego ex officio mihi eis pro figendis sedibus locum aliquem in suis territorüs assignent, quod et facturos eos omnino existimo, interim si Kraliocienses maiora moliri attentaverint Vestrae reverendae Dominationes in eos animadvertant. Da caestro easdem bene valere optamus. Datum ex Vywar in festo beati Gregorii papae 1610. Vestrarum reverendarum Dominationum amicus et vicinus paratissimus comes Thomas Erdeody manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 32. 1610, ožujak 12. Beč. Kralj Matija II naređuje banu Tomi Erdödyju da zaštiti Zagrebački kaptol pred pobunjenim seljacima. Mathias Secundus Dei gratia Hungariae etc. rex, designatus in regem Bohemiae, archidux Austriae, dux Burgundiae, Marchio Moraviae, Comes Tyrolis etc. Spectabiiis et Magnifiée, fidelis nobis dilecte. Quae nobis in commendationem fidelium nostrorum honorabilium Capituli ecclesiae Zagrabiensis de undecima die proxime elapsi mensis februaru, perscripsisti, ea ordine intelleximus. Cum autem ipsos capitulares, contra proterviam et insolentiam, contumacium subditorum suorum, haud melius, quam tua opera et auxilio, tanquam supremi in regno nostro Sclavoniae magistratus et bani nostri, vindicari et manuteneri arbitremur. Idcirco fidelitatem tuam benigne hortando, requirimus, tibique clementer ac firmiter committimus et mandamus, ut praefatum Capitulum Zagrabiense, quod in benignam regiam nostram protectionem et tutelam specialem, receptum, tuae protectione et defensioni committendum duximus, tum contra praefatos eorum contumaces et protervos subditos omnesque eorundem iniquas molitiones tum vero contra alios etiam quosvis violentos et indebitos eorum impetitores, turbatores et damnificatores, tueri, protegere et defendere atque in partibus illis, omnes simultates, molitiones, factiones et seditiones, pro tua in rebus gerendis, industria, diligentia et synceritate, antevertere, tollere et eliminare velis ac debeas, auctoritate nostra regia, praesentibus tibi hac in parte, per nos plenarie concessa et attributa. Iureque et iusticia mediante. Executurus in eo benignam et omnimodam voluntatem nostram, nec secus feceris. Datum in civitate nostra Vienna, duodecima die mensis martii. Anno Domini millesimo sexcentesimo decimo. Mathias, manu propria. Valentinus Leepes, episcopus Nitriensis, manu propria. Himelreich, manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24 y br. 46. 33. 1610, ožujak 20. Beč. Kralj Matija II naređuje banu Tomi Erdödyju da u svim pitanjima štiti Zagrebački kaptol, koji je stavljen pod posebnu kraljevsku zaštitu. Mathias secundus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. rex, designatus in regem Bohemiae, archidux Austriae, dux Burgundiae, 214