ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 75

Dragano Derenig ilia medietas que est a parte maris remaneat predicto Radeno et alia dicto Dragomillo. Supradicta uero divisio facta fuit per ambos partitores presentes Dragomillum et Radenum de sua bona voluntate et confirmata saluo omni jure rerum eorum mobilium [atque immobilium] unus alteri promiserunt hec omnia supradicta habere et tenere per se et suos heredes firma et rata seu contra facere uel venire per se vel per alium aliqua racione, uel causa modo uel ingenio sub pena de unus peteret alii. Et pena soluta uel non hec omnia firma duret. Acta et firmata fuerunt omnia supradicta coram nos Dominchino de Fraganesco de mandato magnifici domini nostri Geno comitis Ragusii, comite Laguste Terdomillo (?) et Pribislauo et Obrado tunc meis et comunis Laguste judicibus et presenti­bus Dobreno Butaro, Rađeno et aliis pluribus. Et ego Dominchinus comes, presbiter Laguste carente tunc insula notario, hec omnia suprascripta propria manu scripsi. Cunque igitur post processum temporis anno silicet a nativitate Domini millesimo trecentesimo vigesimo tercio, die dominico, undecimo octubris coram me predicto Dominichino de Fraganesco et tercii vice vice (!) Laguste sub egregio et potente viro domino Lodoyco Mauroceno comite Ragusii et coram judicibus meis Radeno Gisal, Dobroyo Dragarne et Radeno Peruanig, Gregorio multiplex moveretur supradicto Radeno Prodasig per Dobricnam Stanisig patruum suum de divisione predictarum possessionum assignante ipso Do­brichna se fore deceptum ac defraudatum, promisit per partitores qui divi­sionem ipsam fecerunt ratione (?) ad se tamquam consortem ipsarum possessionum pertinere dicebat. Nos prenominati comes et judices de bona voluntate parcium questionem istam reduximus ad consilium Laguste decernendam in quo uero Consilio presentibus partibus et lecto quaterno comunis in quo distincte scripta est dieta divisio, post multa parcium alegata, determinatum fuit ut senten­cialiter diffinitum per omnes de dicto Consilio nemine discrepante, quod dieta divisio secundum quod in quaterno comunis reperitur ita debeat perpetuo firmiter et inviolabiter observari tamquam iustam et bene factam neque per dictum Dobrenam neque per aliam personam infrangi valeat uel corumpi modo uel ingenio eidem Dobrene silencium perpetuum imponendo, sub pena uel quinque grossorum comuni Laguste componenda. Demum ipso instanti laudato die dieta (?) in pieno sboro Laguste aput eccllesiam sancti Damiani eciam per omnes de dicto sboro et per nos memoratos Laguste concordabiliter esse confirmata. Presentibus Cranco Dobroievig, Bogdano Bratostig et Recane et aliis. Hec autem sentencia nullo testimonio rumpi possit. Et ego diaconus Andreas canonicus et comunis Ragusii juratus notarius dictam sentenciam scripsi et roboravi. (Signum notaru). Perg. 29 X 35 cm. 9. 1329, 20. ožujka. U Lastovu. — Oporuka Petra Vojhnića. 1329, 20. martii. Lagustae. — Testamentum Petri Voihničh. Anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo nono, indictione duode­cima, die vicesimo mensis marcii. Actum Laguste in domo infra scripti testatoris. Presentibus Bogdano Bratostich, Obrado Dragonich, Radenoch 75

Next

/
Thumbnails
Contents