ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 76
Yuanich, Stepico Videxich et Prodano Stenich omnibus de Lagusta ad hoc vocatis et rogatis testibus. Ibi Petrus Vo(ih)nich de Lagusta gravi detentus infirmitate sed habens plenam et bonam memoriam suum ultimum condidit testamentum. Inprimis donauit et dimisit Dobroslaue uxori Dobroy Draganich (de) Lagusta totam suam partem unius terre V nisignem polle, uidelicet totam medietatem suam et hoc pro debito viginti octo grossorum quos tenebatur eidem Dobroslaue et Dobroiio viro suo quos fuit confessus se habuisse et recepisse ab ipsis. Et pro multis eciam beneficiis sibi inpensis ab ipsis hoc addito a predicto testatore quod supradicta terra debet extimari ab ydoneis personis et si plus fuerit extimata quam fuerit debitum viginti octo grossorum cum beneficiis memoratis residuum tenebitur soluere predictus Dobroiius supra dicto testatori vel eius procuratori infrascripto. Item dimisit et donavit Pribio Lucich unam terram in Pergouo prope Rucinanum Presemirich, (et) si alii sunt confines que terra est quantitate duorum gonalium uel circa, quod Pribius supradictus debeat sibi restituere unam vineam v Uersech et unam terram v Creseui quas tenuit in pignore. Item ut teneatur assignare et dare Rucamano Presemirich grossos viginti. Item ut debeat et teneatur annuatim facere elemosinas et anniversarium pro anima sua et suorum defunctorum. Et si uoluerit supradicta obseruare supradicta donacio sit firma. Item dimisit et legauit omnia sua bona mobilia et immobilia sorori sue Dragane et filiis eius et ipsam constituit heredem super omnia sua bona supradicta ut sit domina et de ipsis faciat perpetuo suum uelle uendendo, donando et pro anima dimittendo. Item dimisit presbitero Vito suo patrino pro anima sua unum quinquium vini tempore vindemiarum presentis vindemie. Item constituit suum procuratorem et pitropum Pribium Lucich. Et hoc esse voluit suum ultimum testamentum et suam ultimam voluntatem. Ego Petrus Pagay comes in Lagusta manus misi. Ego presbiter Vitus Symeonis Pasce de Raguxio cappellanus et notarius Laguste supra scripta scripsi et signo solito roboravi. (Signum notaru). Perg. 13 X 30 cm. 10. 1332, srpanj. U Lastovu. — Dobrohna Desijević prodaje zemlju Ivanu Ratkoviću. 1332, jullii. Lagustae. — Dobrocna Desieuit vendit unam terram Iuano Ratcouit. Anno Domini M° CCC XXXII, indictione quarta decima, mense julii. Actum Laguste presentibus Marin Siracouit ad hoc vocatis et rogatis testibus. Ibi Dobrocna Desieuit de Lagusta vendidit a Iuan Ratcouit in perpetuum una tera na studence ex parte tramuntane cum Recoe, ex parte leuantis cum Cra(noe) siloci cum Stana de Goisclava cum omnibus suis pertinenciis pro yperperis III tantum cos dictus Dobrocna habuissem et recepisem dictos denarios a predicto Johane promitens per se et suos heredes firmum et ratum vendendo, donando et pro anima iudicando. [Ista venditio] fuit cridata per Iuan placa [rum] [comunis Laguste de] voluntate et consilium [domini comitis] et suis iudicibus. Perg. 15,5 X 13 cm. Dokument na lijevoj strani jako oatećen. Documentum ex parte sinistra valde deletum. 76