ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 219

1489 590. Frater Georgius de Scebenico, bachalarius, lit provincialis eiusdem Provincie etc. Parme, 23 ianuarii. 591. Conceditur eidem facultas suspendendi et moderandi literas generalis magistri fratribus sue Provincie datas, quousque etc. Eodem die etc. 592. Subicitur eidem vicarius quorundam conventuum Albanie, videlicet frater Blasius de Scutero cum conventibus civitatis Traguriensis et Segniensis etc. Eodem die. 593. Comictitur magistro Luce de Jadra 159 et fratri Nicoiao de Scebe­nico 160 quod debeant inquirere utrum frater Salvator de Lesina fuerit canonice electus in vicarium. Et si fuerit canonice electus, dimictant eum suum exercere officium. Sin autem declarent ipsum non esse vicarium et ne provincia capite careat, commictitur cura illorum conventuum priori provincialis, quousque etc. Eodem die, Parme. 594. Prior provincialis predictus fit vicarius conventus Spalatini quou­sque aliter fuerit ordinatum. Et mandatur sibi, quod reformet conventum in capite et membris. Venetiis, 3 die februaru 1489. 595. Commictitur eidem causa vertente inter quemdam dominum Stepha­num de Scebenico, magistrum Theodorum de Durachio et fratrem Nicolaum. Et mandatur sibi quod se conferat Lesinam et determinet earn iuridice etc. Venetiis, 14 februaru. 596. Conceditur licentia fratri Johanni de Arbe conventus Spalatrini, quod inchoante 23 anno possit promoveri ad ordinem sacerdotii. Venetiis, 15 februaru. 597. Frater Michael de Tragurio assignatur in conventu Sancti Dominici de Tragurio. Venetiis, eodem die. 598. Dirigitur litera prioribus sive presidentibus conventuum cum pre­cepto et sententia exeomunicationis, quod nullus reeipiat fratrem Georgium conversum conventus Tragurii et quoscumque alios brevia apostolica obtinen­tes extra ordinem commorari. Venetiis, 19 februaru. 599. Frater Antonius de Ragusio 161 fit vicarius generalis conventuum Segnensis, Modrusiensis et Bichaciensis cum plenaria potestate etc., dummodo contributiones illorum conventuum priori provinciali tribuat. Venetiis, 28 februaru. 600. Comictitur eidem auctoritas, quod cogat fratrem Albertum de Ragusio ad reddendum ratiocinia tempore sui prioratus conventus Bichaciensis sibique bona oblata restituere conventui faciat etc. Eodem die. 601. Frater Luchas de Hungaria absolvitur ab officio prioratus conventus Segniensis et mandatur sibi sub pena privationis omnium gratiarum ordinis, quod infra tres dies post redditam rationem sui prioratus debeat de provincia et conventu predictis recessisse etc. Ex Venetiis, 28 februaru. [f. 278r] 602. Conceditur domino episcopo Cephalonie et Zantis, 162 quod possit tenere in servitium suum duos vel tres fratres, illisque deficientibus, alios eorum loco subrogandi. Venetiis, 16 martii. >s» Lucas Spadarich ill Spatarius de Jadra. Usp. regeste 150, 214, 263, 352, 490, 647, 651, 682, 683, 689, 709, 721, 742, 743, 744, 866, 869, 874, 876, 893, 895, 927, 957. i« vjerojatno istovetan s Nikolom s Brača ili iz Splita (regesti 260, 284) koji je malo prije toga postao »filius conventus Sibenici« (regest 526). »« Antonius de Restis de Ragusio. Usp. regeste 574, 626, 637, 1157. W2 otoci Kefallinia i Zäkynthos u Jonskom moru. 219

Next

/
Thumbnails
Contents