ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 218
Sanct Petri de Me[. ..] et quod possit ire Segniam totiens quotiens sibi placuerit, mandando priori Sibenicensi, ut eum non molestet. 580. Frater Stephanus de Jadra fuit assignatus in conventu Jadrensi. Perusii, die 3 augusti 1488. 581. Fratres Nicolaus de Tragurio, Jacobus de Lesina, Thomas junior de Jadra, fratres Augustinus de Modrusia, Antonius de Sclavonia, conversi congregationis Lombardie, fuerunt assignati in conventu Sancti Dominici de Tragurio. Primis tribus fuit factum preceptum in forma, quod infra terminum quindecim dierum debeant se illuc conferre. Alii vero due fuerunt assignati ad sui beneplacitum. Die 25 septembris 1488. 582. Directa est litera conventui Sancti Dominici de Tragurio in qua absolvitur frater Thomas de Catharo et declaratur quod frater Marcus de Tragurio, qui fuit electus prior et confirmatus per provincialem, existente adhuc fratre Thoma priore, non fr.it nec est verus prior. Et fuit institutus vicarius electionis et conventus quousque prior fit electus et confirmatus et presens in provincia frater Arsenius de Catharo. Et factum fuit preceptum in forma sub pena transgressoribus precepti debita priori sive fratribus conventus Sancte Crucis de insula Bue, quod, quando vsdunt ad civitatem, non possint commorari extra dictum conventum Sancti Dominici de Tragurio. Et sub eodem precepto et pena quod teneantur dare de suis proventibus conventui Sancti Dominici prefato, quoniam sufficerent ad victum recipiendorum in conventui Sancti Dominici. Die, qua supra. 583. Dirigitur litera vicario generali et presidentibus cum precepto et sub pena suspensionis ab officiis suis quod, si casu contingat, quod frater Vincentius de Andreis declinet ad conventus suos, faciant eum capi et in presentia notarii cum duobus testibus exuant eum habitu nostri ordinis, propter multa scandala que perpetrava; in provincia invocato, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Die, qua supra. 584. Directa est litera vicario generali et prioribus cum precepto in forma quod, si casu contigat, quod frater Vincentius de Andreis de Tragurio, quod capiant eum et faciant ei restituere bona ablata a conventu procedendo contra eum usque ad carceres inclusive etc. Die 26 mensis septembris 1488. 585. Concessa est licentia fratri Francisco conventus Spalatrini, quod possit commorari Patavii 158 cum personis honestis et quod possit celebrare missas etc. Mediolani, die 16 octobris 1488. 586. Concessa est licentia fratri Johanni de Jadra, studenti Papiensi, quod tempore Quadragesime possit ire ad predicandum ubique sine contradictione etc., et quod ter in anno possint eligere confessorem. Papié, die 16 novembris etc. 587. Frater Salvator de Lesina fit et confirmatur vicarius generalis conventuum reformatorum. Alexandrie, die 22 decembris. [f. 277v] 588. Absolvitur frater Martinus de Scebenico ab officio prioratus Sancte Crucis de Tragurio et instituitur vicarius electionis et conventus frater Bartholomeus de Tragurio. Alexandrie, eodem die. 589. Dirigitur litera cum sententia exeomunicationis priori et fratribus predicti conventus, quod non possint vendere bona immobilia fratris Martini de Scebenico sine consensu totius capituli et commutando pecunias in alia bona. Eodem die. 1M Padova u Italiji. 218