ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 215
a mense septembris proxime futuro, sub pena privationis officii et dignitatis. Et nullus etc. 545. Universis presidentibus conventuum Dalmatie mandatur sub excomunicatione late sententie, a qua non possit nisi per magistrum ordinis et mortis articulo etc., ut infra terminum a provinciali constituendum solvant proportionaliter usque ad summam XXI ducatorum, quos provincia debet ordini pro tempore magistri Petri Cantiani, ita quod dieta quantitas non computetur inter contributiones provinciali presenti debitas. Et nullus etc. Non obstantibus etc. Venetiis, il iunii. 546. Priorisse monasterii Sancti Demetrii de Jadra mandatur sub pena exeomunicationis late sententie, ut sororem Margaritam cogat ad restituendum, quecumque furata est, infra duos menses. Et si noluerit dormire in dormitorio cum aliis et obedire ordinationibus provincialium, incarceretur per mensem; que, si adhuc in protervia permanserit, de monasterio expellatur. Omnia tamen predicta fiant de Consilio prioris conventus et confessoris monasterii, cum invocatione etiam brachii secularis. Venetiis, 12 iunii. 547. Soror Margarita predicta licentiatur a dicto monasterio pro pace sororum etc. Et nullus etc. Venetiis, ut supra. 548. Fratri Georgio de Clissa mandatur sub exeomunicationis late sententie pena etc., ut infra mensem satisfaciat fratri Marino de Spaleto super omni debito iudicato iam etc. Et priori conventus, in quo dictus frater Georgius morat, sub suspensionis pena mandatur, ut illum parere negligentem cogat per alias penas usque ad confiscationem bonorum etc. inclusive. Non obstantibus etc. Venetiis, ut supra. 549. Frater Martinus predictus potest stare extra ordinem etc. Et nullus etc. Non obstantibus etc. Venetiis, ut supra. 550. Frater Jacobus de Gandino mictitur sub precepto cum provinciali Dalmatie pro reparandis' bonis conventus Dulcinii et datur in socium domino episcopo Biasio 149 ex ordine nostro assumpto, quousque provinciali placuerit, non tamen propterea alienatur a congregatione Lombardie, quin quotiens a provinciali remissus fuerit, possit ad congregationem redire etc. Venetiis, 21 iunii. 551. Frater Vincentius de Andreis de Tragurio absolvitur a graviori culpa sibi per capitulum generale inflieta et restituitur gratiis ordinis. Et nullus potest eum super iis amplius molestare. Et fit predicator generalis. Non obstantibus etc. Venetiis, 27 iunii. 552. Prior Traguriensis absolvitur et dictus frater Vincentius auctoritate Nicolai V fit prior in dicto conventu cum potestate etc. Et mandatur omnibus, etiam fratri Marino de Spaleto et fratri Marco de Tragurio, qui stant extra ordinem, sub excomunicatione late sententie etc., ut dicto fratri Vincentio tamquam priori obediant. Non obstantibus etc. Et si de verbo etc. Venetiis, 28 iunii. 553. Revocatur quantum ad dictos duos fratres, qui subiciuntur provinciali, et eorum litere confirmantur. Non obstantibus etc. Venetiis, 2 iulii. 554. Frater Vincentius predictus habet gratias baccalariorum in sua provincia et fit predicator generalis et habet ubique locum baccalariorum; et nullus prior non graduatus in sua provincia extra locum sui prioratus debet eum precedere. Et nullus etc. Non obstantibus etc. Venetiis. 149 Usp. regeste 168 i 514. 215