ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 216
555. Frater Blasius de Scutari conventus Scodrensis fit vicarius generalis nationis Dirachiensis cum potestate omnia faciendi, que huiusmodi vicarii facere idem consueverunt etc., ita tamen sub priore provinciali remaneat, nec tamen ab ilio absolvi possit. Et potest paupertatem nationis liberare a contributionibus provinciali solvendis. Non obstantibus etc. Venetiis, 3 iulii. 556. Magister Thomas de Ragusio de Basillis (!) fit vicarius generalis in districtu Ragusino cum auctoritate omnia faciendi, que magister ordinis etc., etiam si mandatum etc. Et absolvitur omnis alius vicarius. Non obstantibus etc. Venetiis, 4 iulii. 557. Conventio facta inter provincialem et conventus Ragusinos de solvendis tribus ducatis et non amplius annuatim confirmata per magistrum (generalem) Barnabam iterum confirmatur et diete litere magistri Barnabe desuper confirmantur. Et eximuntur dicti conventus et loca a potestate cuiuscumque alterius, ita ut ipsa et eorum vicarius sint tantum magistro ordinis subditi et non alteri. Non obstantibus etc. Et si de verbo etc., quibus derogatur quoddam predicta etc., alias in suo robore permanserit etc. Venetiis, ut supra. 558. Magister Thomas de Ragusio habet literas absolutionis a suo vicariatu ad sui placitum legendas. Et potest vicarium postulatum confirmare cum omni auctoritate huiusmodi vicariis, et maxime sibi per magistrum ordinis concessa. Venetiis, 5 iulii. [f. 276v] 559. Frater Cherubinus de Ragusio 150 assignatur Vicenne. Et nullus etc. Non obstantibus etc., etiam si de verbo etc. Venetiis, 6 iulii. 560. Frater Jacobus de Ragusio, conversus, potest bona materna per se vel procuratores a se instituendos et mutandos ad placitum in quacumque curia ecclesiastica vel seculari exigere, componere, et quitare. Et nullus etc. Non obstantibus etc. Et mandatur universis presidentibus etc. sub pena transgressoribus precepti debita, ne ilium contra voluntatem suam retineant, sed libere abire permitant. Non obstantibus etc. Venetiis, 7 iulii. 561. Idem potest bona suo labore et industria acquisita et acquirenda retinere et in usus suos exponere absque alicuius etc. Venetiis, ut supra. 562. Frater Augustinus de Ragusio assignatur studens Bononie pro rata Provincie sue etc. Venetiis, 8 iulii. 563. Fratri Luce de Spingarolis, priori conventus Jadrensis, mandatur, ut personaliter accedat ad monasterium Sancti Demetrii et inquirat adversus sororem Margaritam de Begna. Et si earn ream invenerit, puniat usque etiam ad expulsionem a monasterio. Et potest omnia in dicto casu tantum que magistro ordinis, invocato etiam auxilio seculari. Et mandatur omnibus monialibus, ut illi in casu predicto obediant. Non obstantibus etc. Venetiis, 24 iulii 1487. 564. Frater Marinus Jacobi de Cozo de Corzula potest stare extra ordinem et omnia que honestati etc., ecclesias etc., et ter in anno absolvi plenarie. Venetiis, 25 iulii. 565. Frater Nicolaus de Spaleto assignatur in conventu Segnie. Non obstantibus etc. Venetiis, 27 augusti. 566. Frater Marcus de Tragurio assignatur in conventu Sancte Crucis de Tragurio. Et nullus potest eum inde amovere, nisi propter scandalum. Non obstantibus etc. Venetiis, 23 octobris. ,s0 Cherubinus de Lucharis de Ragusio: HAD, Distr. test. 14, f. I22r; 15, ff. 49r, 195r; 21, ff. lOv, 230v; 22, ff. 62v, 186r, 274v; 23, ff. 8r, 164v; 30, f. 109v. 216