ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 211

cuiusque inferioris, et eorum pretio uti possint pro eorum necessitatibus. Datum, ut supra. 510. Episcopus Modrusensis dominus Antonius de Jadra potest retinere duos fratres, unum clericum et alium conversum, cum ipse sit ab ordine assumptus. Et nemo inferior etc. Datum Rome, die 10 aprilis 1482. [f. 144v] 511. Frater Marcus, conversus, de Crovacia potest visitare corpus beate Marie Magdalene ac deinde redire ad provinciam et conventum suum. Et nullus audeat impedire. Datum Florencie, die ultimo iulii 1483. [f . 145v] Bartholomaeus Comatius (1484—85) 145a Provincia Dalmatiae 1484 512. Magister Theodorus, provincialis, instituitur vicarius generalis super conventibus provinciae Dalmatiae reformatis et praesertim super conventi­bus et monasteriis, quae sunt in districtu Ragusino, cum plena potestate in temporalibus et spiritualibus, in capitibus et membris, omnia faciendi, quae magister generalis facere posset, si praesens esset; et mandatur fratribus et sororibus, ut illi oboediant sub poena excommunicationis, et consuetas contributiones illi solvant. Romae, 16 octobris 1484. [p. 55, n. 105] 513. Magister Lucas de Ragusio instituitur vicarius generalis super con­ventibus, locis et monasteriis reformatis districtus Ragusini cum potestate omnia faciendi, quae magister ordinis posset. Romae, 24 octobris 1484, [p. 56, n. 106] Provincia Regni 514. Reverendus dominus Blasius, episcopus Lisiensis, 146 potest tenere secum fratrem Georgium Epirotam, conversum, et duos alios fratres etc.; et mandatur omnibus praesidentibus, ut eum cum comitativa recipiant cum honore. Romae, 29 ianuarii 1485. [pp.46 —47, n. 64] MS. ovaj registar je objavljen u MOPH XXI, str. 33—59. Usp. bilj. 23. '« Eubel C, ibid. II, str. 179, 229. 211

Next

/
Thumbnails
Contents