ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 201

[1480] 410. Conventus Dyrachii, qui propter paupertatem habuit a predecessori­bus remissionem trium ducatorum de contributionibus provincialis et solum taxatus fuit in quatuor ducatos, habuit confirmationem diete grafie. Et nullus sub pena suspensionis potest ultra gravare. Datum Rome, 8 ianuarii. 411. Priorisse et sororibus Sancti Demetrii de Jadra precipitur sub pena absolutionis et exeomunicationis quod infra tres dies restituant conventui <et> dominabus unam bibliam, quam habuit in pignus magister Nicolaus de Jadra, si verum est quod ipsi magistro Nicoiao dictus conventus satisfecerit. Datum, ut supra. 412. Magistro Donato de Ragusio precipitur sub pena exeomunicationis quod infra tres dies restituat conventui Dyrachini quartam partem Millelo­quii, 130 si verum est quod sibi sit satisfactum de contributionibus, pro quibus librum aeeepit in pignum. Datum, ut supra. 413. Frater Simeon de Jadra habuit licentiam standi extra ordinem. Datum Rome, 11 februaru 1480. 414. Frater Dominicus de Ragusio habuit licentiam ire ad Sanctum Jaco­bum <de Compostella) 131 et assumere socium sine gravamine alieuius conven­tus. Et potest recipere elemosinas pro itinere et ambo possunt semel plenarie confiteri, aliis totiens quotiens. Datum Rome, 13 februaru. 415. Frater Petrus de Dyrachio habuit licentiam standi extra ordinem in ecclesia Sancte Marie de Caneto diocesis Triventine 132 vel alibi usque ad capitulum generale, in locis ubi non sunt conventus ordinis. Datum Rome, die 7 martii. 416. Frater Christoforus de Ragusio fuit assignatus in conventu Gravo­sino. Datum Rome, 22 martii. 417. Frater Blasius de Ragusio fuit assignatus in suo conventu Sancti Dominici de Ragusio. Datum, ut supra. 418. Frater Hieronymus Nicolai de Martinis de Ragusio fuit assignatus in suo conventu Sancti Dominici de Ragusio. Et mandatur priori sub pena absolutionis quod infra unum diem naturalem faciat sibi restituì cellam, quam prius tenebat, scilicet earn quam inhabitabat frater Thomas Cossevich. Et occupanti cellam prefatam precipitur sub pena exeomunicationis late sententie quod infra diem naturalem restituat integram, non distruetam nec diminutam. Et nullus impediat vel interpretetur has literas. Datum Rome, 22 martii 1480. [f. 248v] 419. Frater Hieronymus prefatus potest retinere pecunias usque ad sum­mam sex ducatorum auri pro uno breviario, pro Antonina 133 et pro libris ad usum. Datum, ut supra. 420. Frater Vincentius de Tragurio 133a fuit assignatus in conventu Tragu­rii et habuit dispensationem ad sacerdotium in 22 anno completo. Datum Rome, die 19 aprilis. i» »Milleloquium Sancti Augustini«, djelo koje je napisao Bartholomaeus de Urbino (t 1350). »i Compostella u španjolskoj pokrajini Galiciji. Usp. regeste 1224, 1270, 1363. 132 Trivento kod grada Campobasso u južnoj Italiji. 133 V. bilj. 85. i33a vinc e ntius de Andreis de Tragurio. Usp. regeste 487, 518, 535, 551, 552, 554, 575, 583, 584, 609, 700. 201

Next

/
Thumbnails
Contents