ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 202
421. Frater Antonius de Tragurio fuit assignatus in conventu Spalatino et prohibitur celebrare donee per magistrum ordinis aliter fuerit ordinatum. Datum, ut supra. 422. Fratri Jacobo Chanachi confirmatur et de novo conceditur camera, quam edificavit de licentia provincialis et patrum in suo conventu Spalatino. Datum Rome, 21 aprilis. 423. Frater Tadeus Johannis de Ragusio potest pecunias, quas habet et habebit ex Ragusio et provincia Dalmatie a parentibus, consanguineis et amicis, tenere pro studio et aliis necessitatibus, in contrarium non obstante. Et nihilominus conventus, quibus serviret, provideant sibi sicut ceteris fratribus. Datum Reate, 4 maii. 424. Frater Tadeus prefatus assignatur in conventu Sancti Spiritus de Senis. 134 Datum, ut supra. 425. Frater Cornelius Vochassini de Ragusio habet licentiam standi in castro Vasti 135 prope Orthonam Maris 136 ad audiendum confessiones Sclavorum illic degentium et aliorum, quorum linguas novit, et officiandi et recipiendi elemosinas etc., sicut extra ordinem. Datum Rome, 26 iunii. 426. Frater Paulus Mathei fuit assignatus in suo conventu Sancte Crucis de Tragurio. Datum Rome, 29 iunii. 427. Franciscus de Resti de Ragusio, qui venit de congregatione Regni, habet licentiam visitare parentes et, si vult remanere, assignatur in conventu Sancti Dominici de Ragusio. Et nullus inferior. Datum Rome, 7 iulii. 428. Frater Matheus Nicolai de Bona de Ragusio fuit assignatus ad legendum Sententias extraordinarie pro forma et gradu in conventu Perusino; et quia nunc ibi est presens potest incipere et facere principium et prosequi lecturam Sententiarum Rome in Minerva, donec aliter ordinemur. Datum Rome, 7 iulii. 429. Idem habuit licentiam prosequendi lecturam Sententiarum, qua finita potest ubique sumere insignia magistralia. Datum Rome, 13 iulii. Provincia Regni seu Siciliae citra Pharum 430. Frater Vincentius de Jadra fuit institutus vicarius super conventibus Sancti Dominici de Ragusio, Sancti Nicolai de Catharo, Sancte Crucis et monasterii Sancti Michaelis de Ragusio cum plenaria potestate omnem alium vicarium absolvendi. Datum, ut supra, 26 novembris 1479 [f, 114v] Provincia Hungariae 1478 431. Frater Emericus Nicolai de Zagrabia fuit assignatus in studentem theologie honoris pro rata sue Provincie in conventu Patavino cum mandato quod omnino recipiatur. Datum Rome, 25 septembris 1478, indictione 12. [f. 168v] 1479 432. Magister Seraphinus et magister Thomas de Ragusio fuerunt remoti a provincia Hungarie et assignati ad provinciam Dalmatie. Et precipitur eis 134 Siena u Italiji. 135 Vasto, gradić u Italiji, južno od Pescare. 136 Ortona a Mare, nedaleko od Vasta. 202