ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 192

305. Frater Theodorus de Dyrachio assignatur in conventu Lesine et, quia predicator, etiam socius quem elegerit, cum vadat ad predicandum etc. etiam sit assignatus Lesine. Datum Rome, 15 septembris 1477. [f. 217v] 306. Frater Cornelius de Ragusio 105 fuit assignatus in conventu Perusino. Datum Rome, 19 septembris. 307. Frater Georgius Scilovich conventus Sibenicensis fuit factus prior conventus Pagensis cum solita potestate. Et primo sit absolutus frater Johan­nes Glagogla, qui dicebatur Novitius et omnino ineptus. Datum Rome, 20 septembris. 308. Magistro Petro de Sancto Cantiano, vicario provincie, datur facultas quod sororem Helisabeth, filiam domine Dorothee de Zumzedicoar, educat de monasterio Jadrensi et mittat ad monasterium Montis Grecensis, ut patet supra, folio 113. in fine. Datum Rome, 20 septembris. 309. Magister Stephanus de Avellanis de Sibenico 106 habet licentiam standi extra ordinem apud reverendissimum dominum Nicolaum Protinum, archiepiscopum Athenarum et Lepanti, et sequi eum quocumque ierit et officiare ecclesias suas extra urbes, presertim Venetiarum et Padue. Et si archiepiscopus moreretur vel eo non indigerit, potest toto triennio stare extra ordinem ubique, preterquam in civitatibus et locis ubi sunt conventus ordinis et officiare, docere et elemosinas recipere, bis in anno confiteri. Et nullus inferior. Nullis obstantibus et derogando omnibus contrariis. Datum Rome, 27 octobris. 310. Magister Stephanus predictus habuit concessionem scilicet camere in suo conventu versus mare in dormitorio inferiori a latere sinistro intrando dormitorium. Et sit cum studio et aliis pertinentiis ad usum toto tempore vite sue, sine inferioris molestia. Insuper, ubicumque aliquis prior voluerit eum retinere, possit manere et per priorem assignari. Datum Rome, 5 novem­bris. 311. Frater Nicolaus et frater Philippus de Ragusio fuerunt assignati in conventu Theatino. Datum Rome, 8 novembris. 312. Frater Matheus Blasii de Sibenico de conventu Esino, provincie Romane, habuit licentiam standi extra ordinem ubique et officiandi et bis in anno confitendi. Nullus inferior etc. Datum Rome, 13 novembris. [1478] 313. Frater Andreas Helye de Ragusio fuit assignatus in suo conventu Sancti Dominici de Ragusio cum precepto, quod recipiatur et tractatur tam­qum filius conventus. Datum Rome, 22 ianuarii. 314. Frater Jacobus Nicolai Scirch de Ragusio habuit dispensationem ad sacerdotium in 22 anno completo. Datum, ut supra. 315. Fratri Vincentio de Jadra et omnibus fratribus et sororibus ordinis significatur de plenaria remissione semel in vita et semel in morte data in capitulo generali Romano 1474, ut in actis apparet. Datum Rome, 26 ianuarii. 105 Cornelius Creglich de Ragusio. Usp. bilj. 53 i regeste 99, 163, 613, 704, 705, 708, 826, 1005. 106 Brotto G. — Zonta G., La facoltà, str. 69, 250; MOPH Vni, 354; Gargan L., Lo studio teologico e la biblioteca dei Domenicani a Padova nel Tre e Quattrocento, isti­tuto per la storia dell'Università di Padova, Padova, Editrice Antenore, 1971, str. 135—136; usp. regeste 310, 453, 455, 536, 537, 540, 758, 814. 192

Next

/
Thumbnails
Contents