ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 193
316. Frater Nicolaus de Ragusio 107 habuit licentiam standi extra ordinem donec recuperit sanitatem. Et potest recipere elemosinas pro suis necessitatibus. Datum Rome, 13 februaru. 317. Frater Hieronymus Nicolai de Martinis de Ragusio fuit restitutus ad vocem, officium et omnes gratias ordinis, quibus dicebatur privatus. Nullis obstantibus. Datum Rome, 22 februaru 1478 a Nativitate. [f. 218r] 318. Frater Hieronymus predictus assignatur in conventu Sancti Dominici de Ragusio a quo non potest ab inferiore ammoveri. Mandatur quod recipiatur et provideatur sibi sicut aliis fratribus. Datum Rome, 23 februaru. 319. Frater Blasius de Ragusio dispensatur ad sacerdotium in 22 anno, si fratri Francisco de Catharo, novo vicario observantie, secundum suam gravatam conscientiam videatur. Datum Rome, 23 februaru. 320. Magister Petrus de Sancto Cantiano, conventus Sanctorum Johannis et Pauli de Venetiis, qui de mense novembris fuit Tragurii unanimiter electus, fuit confirmatus in provincialem Dalmatie cum solita potestate. Datum Rome, 24 februaru. 321. Magister Petrus predictus fuit factus vicarius super conventibus Tragurii et Lesine reformatorum cum plenaria potestate. Datum Rome, 25 februaru. Item die 20 maii fuit confirmatus et factus vicarius etiam super conventu Cathari. 322. Frater Petrus de Jadra habet litteras absolutionis a prioratu Traguriensi ad suum beneplacitum. Datum Rome, 24 februaru. 323. Frater Petrus de Jadra fuit assignatus in conventu Anconitano, si et quando erit absolutus a prioratu Tragurii. Datum, ut supra. 324. Frater Paulus Georgii de Ragusio habuit licentiam eundi Venetias et ibi morandi per 3 menses. Et rogatur prior Sanctorum Johannis et Pauli, ut eum retineant (!) usque saltem dum redeant fratres a capitulo generali. Datum Perusii, 13 aprilis. 325. Frater Philippus de Ragusio fuit assignatus in conventu Sancti Dominici de Rechanato. Datum Perusii, 13 maii. 326. Priori conventus Sancti Dominici de Ragusio precipitur sub pena excomunicationis late sententie, quod restituat magistro Donato unum ducatum cum dimidio quem solvit fratri Nicoiao de Ragusio, qui debet habere provisionem a conventu, si ita sit etc. Datum Perusii, 20 maii. 327. Frater Nicolaus de Settimis de Jadra potest tenere socium et mutare, et in suo conventu Jadrensi tenere locum super omnes graduatos. 20 maii. 328. Frater Helias de Ragusio potest tenere bona et pecunias et elemosinas pro libris et aliis necessitatibus suis, sine inferioris molestia. Nullis obstantibus. 20 maii. 329. Fratri Georgio Allegretti, priori conventus Jadrensis, precipitur sub pena absolutionis et excomunicationis late sententie, quod infra 4 dies restituat fratri Gregorio de Sibenico suum missale. 20 maii. 330. Frater Hieronymus et frater Ambrosius de Ragusio restituuntur ad suum conventum et ad omnes gratias ordinis. Et removetur eis omnis pena, quia longe fecerunt penitentiam de excessu perpetrato in priorem Gravosinum. Et mandatur, quod recipiantur. Nullis obstantibus. Datum Perusii, 20 maii 1478. [f. 218v] 331. Pro magistro Donato de Ragusio, olim provinciali, confirmatur assignatio facta per magistrum Petrum de Sancto Cantiano de 60 ducatis sibi S» Nicolaus de Stagno de Ragusio. Usp. regeste 136, 255, 311, 326. 13 Arhivski vjesnik 193