ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 189

273. Frater Jacobus de Jadra transfertur ad conventum Spalatensem cum omnibus bonis et ibi fit filius nativus, quia fratres conventus Spalatensis hoc petisse dicuntur. Datum Padue, 13 maii. 274. Frater Georgius Demetrii de Jadra fuit assignatus in conventu Pe­rusino pro studente artium. Datum Padue, 13 maii. 275. Frater Franciscus de Catharo 98 fuit factus vicarius super conventibus reformatis, scilicet Ragusino, Sancte Crucis de Gravosio extra Ragusium, Catharensi, Farensi et Traguriensi de Bua et super monasterio et super per­sonis de penitentia, et alius quilibet absolutus. Et data est sibi plena potestas in capitibus et in membris, sicut habes in copia reservata, signata +. Datum Padue, 13 maii. 276. Frater Jacobus Cipilovich de Sibenico habuit (licentiam), quod possit uti vinea sua in Mirza 97 et domo sua in Tribochan, 98 quamdiu vixerit, que sunt bona patrimonii sui. Et nullus inferior, Datum Venetiis, 15 maii. 277. Frater Martinus Nicolai de Bona de Ragusio 99 habuit licentiam predicandi per Dalmatiam, Corvaciam et Sclavoniam cum uno socio et mo­randi etiam apud seculares, ubi non sunt conventus, sine inferioris molestia. Datum Padue, 13 maii. Et potest audire confessiones et ministrare sacramenta. 278. Magister Donatus de Ragusio fuit ad eius instantiam absolutus ab officio provincialatus coram multis magistris et patribus conventus Sanctorum Johannis et Pauli de Venetiis et coram uno magistro et patribus multis Pro­vincie Dalmatie, ipse petente et acceptante. 279. Magister Petrus de Sancto Cantiano, conventus Sanctorum Johannis et Pauli, de communi consensu et Consilio multorum magistrorum et patrum fuit institutus vicarius Provincie Dalmatie ad celebrandum capitulum pro futura electione. Et datur sibi plena auctoritas super provincia, usquequo alius provincialis sit electus et confirmatus et presens in provincia. Et manda­tur omnibus, quod obediant sibi sine impedimento vel contrarietate qua­cumque. Datum Venetiis in conventu Sanctorum Johannis et Pauli die 21 maii. Et absolvitur omnis alius vicarius. 280. Frater Georgius de Allegretis de Jadra, 100 qui etiam per eommissa­rios et visitatores magistrum Dominicum Pacis et magistrum Marinum de Friulio fuerat in sententia, licet non promulgata, absolutus ab officio prioratus conventus Jadrensis, absolvitur ad cautelam a dicto officio prioratus etc. Da­tum Venetiis in conventu Sanctorum Johannis et Pauli die 21 maii. Preterea die 14 septembris Rome declaratur frater Georgius prior verus, quia nun­quam fuerunt publicate littere absolutionis. Non obstantibus. 281. Universis presidentibus, prioribus et officialibus Provincie Dalmatie precipitur sub pena absolutionis et excomunicationis late sententie ipso facto, quod infra 12 dies solvant magistro Donato, olim provinciali, contributiones anni 1475 et 1476 vel cum eo componant aut cum suo mandatario. Et vicario generali precipitur, quod hec faciat observari et procedat ad executionem penarum contra inobedientes, etiam cum auxilio brachii secularis. Datum Venetiis in conventu Sanctorum Johannis et Pauli die 22 maii. 96 Krasić S., Congregano Ragusina, str. 74, 77; HAD, Distr. test. 18, fi. 227v, 236v, 278r; 19, ff. 98v, 133r, 170r, 205V, 245r; 20, ff. 28v, 39r, 44v, 57r, 91v, 106. 97 Mirca kod Šibenika. *» Tribun] kod Šibenika. 99 MOPH VIII, 351. i« Georgius Allegretti de Sibenico, a ne G. de Jadra kako je ovdje i u regestu 692 pogrešno navedeno. Usp. regeste 210, 221, 225, 229, 259, 329, 647. 189

Next

/
Thumbnails
Contents