ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 190

282. Presidenti, officialibus et patribus de Consilio conventus Jadrensis precipitur sub pena transgresionis precepti, absolutionis et excomunicationis late sententie ipso facto, quod infra 15 dies restituant magistro Donato de Ragusio, olim provinciali, expensas factas in cella ibi, scilicet ducatos 15 et libras 4, quia ibi manera non potest culpa nonnullorum, vel infra tempus concordant. Et vicario imponitur generali, quod hec exequatur et procedat contra inobedientes. Datum Venetiis in conventu Sanctorum Johannis et Pauli 23 maii 1477. [f. 216v] 283. Frater Vitus de Ragusio potest accipere locum pro hospitio in Terra Fluminis et alibi, ibique manere cum socio sibi dato a prelatis et discurrere predicando per provinciam Dalmatie et loca vicina. 101 Et potest audire con­fessiones et ministrare sacramenta et manere ubique, etiam extra ordinem, si opus fuerit, recipere elemosinas et bis in anno confiteri. Et nullus inferior. Datum Venetiis, ubi supra, 22 maii. 284. Frater Nicolaus de Spalato fuit assignatus in conventu Sibenicensi. Datum, ut supra, 22 maii. 285. Magistro Petro de Sancto Cantiano, vicario generali, committitur, quod iudicet de tribus ducatis inter fratrem Bartholomeum Jacobi de Tragurio et fratrem Paulum de Jadra. Interim suspenditur excomunicatio, que revi­viscet facto iudicio. Datum Venetiis, 22 maii. 286. Magister Donatus de Ragusio fuit assignatus in suo primo conventu Sancti Dominici de Ragusio cum gratiis magistrorum et quod habeat socium et cameram, quam ipse reparavit in dormitorio versus campanile. Et mandatur districte priori, quod benigne recipiat et cellam sibi tradat. Datum Venetiis in conventu Sanctorum Johannis et Pauli 22 maii. 287. Magister Petrus de Sancto Cantiano, vicarius generalis Provincie, habet licentiam pro celebrando capitulo provinciali et pro celebranda elec­tione novi provincialis commodius et sine scrupulo conscientie absolvendi ab omni censura omnes pertinentes ad capitulum et alios, ut fiat provisio de electoribus et sociis, et dispensandi in . omnibus iregularitatibus. Et man­datur, quod fiat electio secundum formam constitutionum et secundum con­suetudinem provincie. Datum Venetiis, 23 maii. 288. Prioribus, presidentibus, predicatoribus generalibus, magistris et patribus conventuum reformatorum districte preceptum, quod vadant ad capi­tulum provinciale de proximo celebrandum cum electoribus et sociis et aliis pertinentibus ad capitulum et ad electionem novi provincialis, si tarnen infir­mitatis vel urgens causa non obsistat. Datum Venetiis, 24 maii. 289. Frater Gregorius Macharonich de Sibenico habuit confirmationem omnium gratiarum sibi concessarum, si iuste sint, et sui iubilariatus habiti in capitulis provincialibus. Et denuo sit iubilarius cum gratiis consuetis. Sine inferioris molestia. Datum Venetiis, die 24 maii. 290. Frater Germanus de Placentia, baccalarius de Lombardia, qui Lesine commoratur, citatur propter querelas et precipitur sibi sub pena expulsionis a provincia, carceris et excomunicationis ipso facto, quod infra 15 dies de­beat recessisse de Lesina et de terminis eius, et arripuisse iter ad reveren­dissimum magistrum; et termino elapso precipitur vicario provincie et vicario observatie, quod ipsum de provincia expellant aut carceri includant cum auxilio brachii secularis. Datum Venetiis 26 maii. Nullus inferior. 101 Krasić S., Hrvatska dominikanska kongregacija, str. 301. 190

Next

/
Thumbnails
Contents