ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 183
in omnibus habeat, dum predicando discurerit; et potest audire confessiones omnium et ministrare ecclesiastica sacramenta secundum sanctiones canonicas; et potest recipere ad habitum tertii ordinis homines utriusque sexus; et potest confiteri cuicumque et ter in anno de omnibus. Nullis obstantibus etc., quibus contrariis derogatur. Datum Rome, 16 septembris. 211. In monasterio Sancti Demetrii fuerunt facte ordinationes, prout habes in copia signata X. 212. Frater Lucas Spingharolichi de Jadra fuit assignatus in suo conventu Jadrensi, ubi mandatur omnino recipi. Et si conventus esset gravatus, alius minus utilis emittatur, ut ipse, qui est conventui utilis, locum habeat. Et non puniatur ex eo, quod veniat ad reverendissimum magistrum sine licentia, quia sibi remissa est pena. Nullus ergo impediat. Datum Neapoli 20 octobris 1475. [f. 213r] 213. Soror Catherina, domini Caroli de Jadra, monasterii Sancti Demetrii, habuit licentiam ex eo quod est octuagenaria, quod possit confiteri cuicumque fratri ordinis, quem elegerit cum pienissima auctoritate magistri, dummodo primo et ante omnia fiat restitutio, si qua facienda est, et dummodo non sit proclivior ad peccandum. Et in hoc nullus inferior molestet. Et quod cappa, quam dedit pro anima magistri Nicolai senioris, non possit ab ea repeti. Datum Neapoli, 20 octobris. 214. Frater Lucas Spatarius de Jadra assignatus in studentem theologie pro rata sue Provincie in conventu Sancti Augustini de Padua. Datum Neapoli, 20 octobris. 215. Fratri Thome Marghinichi de Jadra precipitur, quod de cetero non vadat ad monasterium Sancti Demetrii quacumque ex causa sine expressa licentia reverendissimi magistri. Datum ut supra. 216. Frater Lucas, con versus de Dalmatia, fuit translatus de sua provincia et de quocumque conventu suo originali ad conventum Aversanum Provincie Regni 87 et ibi factus filius nativus, a quo conventu non potest ab aliquo inferiore amoveri, dummodo ad predicta interveniat consensus maioris partis fratrum congregatorum in capitulo et se manibus propriis subscribentium. Nullus inferior molestet. Datum Caiete, primo novembris. 217. Frater Stephanus Johannis de Ragusio fuit factus vicarius super conventu Sancti Dominici de Ragusio et super conventu Sancte Crucis de Gravosio et super monasterio Sancti Michaelis de Ragusio, non revocando tamen magistrum Thomam, sed quia est absens a dominio Ragusino, ille sit vicarius quamdiu ille fuerit absens vel aliter fuerit ordinatum; et habet auctoritatem, quam habuit magister Thomas, citra tamen absolutiones priorum et priorisse. Nullus inferior molestet. Datum Rome, die 18 novembris. 218. Frater Tadeus et frater Hieronymus iunior de Ragusio fuerunt assignati in conventu Sancti Dominici de Ragusio. Datum Rome, 19 novembris. 219. Frater Matheus de Sibinico 88 fuit assignatus in eo conventu Provincie Sancti Dominici, ubi erit conventualis magister Johannes Franciscus de Venetiis. Datum Rome, 18 novembris. 220. Fratri Stephano, fratri Paulo et fratri Vincentio seniori de Ragusio committitur causa fratris Taddei, qui se asserit lesum a presidentibus, et prioribus conventus Sancti Dominici de Ragusio et stabitur sententie dictorum trium in concordia etc. Datum Rome, 23 novembris. 87 Aversa kod Napulja. 88 Matthaeus Blasii de Sibenico: Usp. regeste 312, 619, 1025. 183