ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 176

139. Frater Blasius 89 et frater Michael conversus de Ragusio fuerunt as­signati in conventu Sancti Nicolai de Catharo et habent preceptum, ut statim, receptis presentibus, ad conventum predictum vadant. Mandamus etiam pre­sidenti, quod recipiat eos. Ubi supra. 140. Frater Dominicus, 70 frater Johannes, frater Petrus conversus et frater Jordanus iunior de Ragusio fuerunt assignati in conventu Sancte Crucis de Ragusio cum precepto, quod statim vadant ad dictum conventum Et presidenti mandatur, quod recipiat. Ubi supra. 141. Frater Jacobus Cipolinus de Sibinico, qui de debita fratris Georgii de Sibinico, baccalarii, in ducatis 24 habuit preceptum sub pena excomuni­cationis, quod si ita est, infra tres menses satisfaciat. Venetiis, die 26 septem­bris. 142. Frater Georgius de Sibinico, baccalarius, fuit assignatus in predica­torem pro futura proxima Quadragesima in conventu Sancti Dominici de Ragusio cum gratiis et fructibus. Venetiis, 27 septembris 1474. [f. 210r] 143. Presidenti et fratribus conventus Ragusini mandatur, quod omnia bona magistri Donati, provincialis, vel fratris sui infra sex dies revelent et restituant et infra sex alios dies precipitur sub pena excomunicationis revelet quisque quid seit de dictis bonis, alias non possit absolvi, nisi a magistro reverendissimo, mortis articulo excepto. Ubi supra, 29 septembris. 144. Magister Donatus de Ragusio, provincialis Dalmatie, habuit licen­tiam, quod licentie et grafie concesse, quibus aliqui eximuntur a sequela chori et communitate, nullius sint roboris, nisi tales essent antiqui, presens vel perpetua egritudine laborantes, aut licentiati seu magistri vel tales persone, quod merito talibus gratiis gaudere debeant; et quod fratres discur­rentes cum litteris reverendissimi magistri subsint provinciali vel priori in cuius terminis sit, ita quod possint ab eo de suis delictis puniri, omnes litteras ledentes iurisdictionem domini provincialis cassando. Ubi supra, penultimo septembris. 145. Frater Dominicus de Ragusio fuit assignatus in conventualem con­ventus Sancte Crucis de Ragusio. Ubi supra. 146. Frater Georgius de Sibenico habuit licentiam discurrere predicando per provinciam Dalmatie et audire confessiones, ministrare sacramenta, assu­mere socium cum cura in spiritualibus et temporalibus sibi committitur, recipere elemosinas, confiteli cuicumque ex ordine et ter in anno potest absolvi ab omnibus auctoritate reverendissimi magistri. Sine alicuius inferiori molestia. Venetiis, die 28 septembris. 147. Frater Vitus de Ragusio 71 habuit licentiam predicandi per provinciam Dalmatie et per vicina loca, in quibus lingua sua est nota, audiendi confes­siones, ministrandi sacramenta et assumendi socium et per omnia, sicut frater Georgius suprascriptus; et insuper, quod conventus, in quibus predi­cabit, provideant sibi de expensis et necessitatibus. Ubi supra, 29 septembris. 148. Frater Nicolaus de Jadra conventus Sancti Platonis fuit factus predicator generalis et habuit gratias iubilariorum et baccalariorum solum in conventu suo, sine inferioris molestia. Ubi supra, 1 octobris. » Vjerojatno Blasius Petri de Gradiš de Ragusio o kojemu v. HAD, ibid. 20, f. I24r; 28, ff. 166r, 237v, 238v. Usp. regeste 169, 319, 417, 465, 737. 70 Vjerojatno Dominicus Lesina de Ragusio o kojemu v. Cerva S., Iconotheca, str. 96; Isti, Biblioteca Ragusina I, str. 304—306; HAD, Distr. test. 18, ff. 7r, 62r, 128r, 234v, 267r; 19, ff. 45v, 93v, 194r; 20, ff. 39r, 86v. 71 O njemu v. MOPH VIII, 331; HAD, ibid. 14, f. 63v; 15, ff. 130r, 151r, 215v. 176

Next

/
Thumbnails
Contents