ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 177
149. Frater Andreas de Ragusio habuit licentiam confitendi fratribus ordinis toties quoties de casibus communibus et ter in anno de omnibus, ita tamen, quod pretextu huius indulgentie non sit proclinior ad peccandum et gravia et enormia non comittat. Ubi supra, 1 octobris. 150. Frater Lucas Spatarius de Jadra 72 fuit assignatus in studentem theologie pro rata Provincie Dalmatie in conventu Sancta Marie Novelle de Florentia cum gratiis consuetis. Ubi supra, l octobris. [1475] 151. Frater Matheus de Ragusio 73 fuit assignatus in studentem artium in conventu Perusino cum gratiis consuetis. Datum Perusii 5 ianuarii 1475. 152. Frater Stephanus Johannis de Ragusio fuit assignatus ad legendum bibliam pro gradu et forma magisterii in conventu Perusino, Provincie Romane, cum gratiis consuetis pro presenti isto anno. Datum Perusiii. 5 ianuarii 1475 a Nativitate. Et manda tur presidenti et regenti conventus, quod recipiant eum et non impediant ad principium biblicatus faciendum. Et nullus inferior molestet. Nullis obstantibus. 153. Frater Matheus de Jadra 74 declaratur restitutus et de novo, si opus est, restitutus ad habitum et gratias ordinis. Et mandatur omnibus, quod pro vero fratre ordinis eum teneant. Et precipitur priori conventus Jadrensis, quod restituat sibi lectum cum suppellectibus, quem sibi dimisit frater Georgius de Jadra, si sic est. Datum Rome, 20 ianuarii 1475 a Nativitate. 154. Frater Daniel de Jadra habuit licentiam standi extra ordinem cum personis honestis in servitio ecclesiarum et sacramentorum, salvis canonicis (!) Sanctis. Et potest recipere elemosinas. Et nullus inferior, nisi ratione debiti vel delicti. Datum Rome, 3 februaru. 155. Frater Matheus supra dictus de Jadra habuit renovationem dictarum literarum et fuit sibi concessus lectus predictus cum suppellectilibus quamdiu fuerit in conventu Jadrensi, ubi etiam fuit assignatus alias in conventualem. Datum Rome, 5 martii 1475 ab Incarnatione. 156. Magister Seraphinus, qui a fratribus conventus Ragusini fuerat electus in priorem et confirmatus a fratre Bartholomeo de Alzano et ab eodem postea sine fratrum consensu absolutus, denuo auctoritate apostolica fit prior conventus Ragusini cum potestate presentandi fratres pro audientia confessionum et exequendi ultimas voluntates. Datum Rome, 6 februaru 1475 a Nativitate. [f. 210v] 157. Magister Thomas de Ragusio fuit institutus vicarius generalis super conventibus Sancti Dominici de Ragusio, Sancte Crucis de Gravosio, Sancti Nicolai de Catharo et super monasterium Sancti Michaelis de Ragusio cum plenitudine potestatis. Et fuit revocatus omnis alius vicarius. Datum Rome, 7 februaru. 158. Frater Marcus de Ragusio habuit licentiam veniendi ad curiam Romanam ad reverendissimum magistrum vel ad vicarium ordinis aut ad procuratorem sine alicuius impedimento. Rome, 8 februaru. 72 Lucas Spadarich (Spatarius) de Jadra. Usp. regeste 214, 225, 263, 490, 593, 647, 651, 682, 683, 689, 709, 721, 742, 743, 744, 866, 869, 874, 876, 893, 895, 927. 73 Matthaeus Nicolai de Bona de Ragusio. V. bilj. 61. 74 Matthaeus Johannis de Jadra. Usp. regeste 155, 345, 1033. 12 Arhivski vjesnik 177