ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 163
[1393] 8. Die 20 maii mandavit cum praecepto universis fratribus provinciae ac sororibus, quatenus debeant oboedire fratri Johanni de Durachio, magistro in theologia, sicut vero et legitimo provinciali <et quod) contradicentes debeant puniri iuxta formam constitutionum. [p. 215, n. 8] 9. Eodem die translatavit fratrem Alexium de Durachio de universitate Pragensi ad Bononiensem in qua concessit sibi licentiam eligere unum collegium, in quo collegio electo sic per eum possit legere usque ad magisterium inclusive cum omnibus gratiis etc., et absque contributione quacumque. 10. Eodem die fratrem Georgium Joannis Nauclerii de Durachio assignavit pro lectore in conventu Ragusino. 11. Eodem die fratrem Andream Privoc amovit a provincia Lombardiae superioris et ipsum assignavit suae provinciae. 12. Eodem die approbavit, ratificavit et confirmavit viam fratris Alexii de Durachio, qua transivit per Romanam curiam et venit ad magistrum. Item sibi concessit licentiam posse manere in Romana curia quamdiu sibi fuerit opportunum absque contradictione cuiuscumque etc. 13. Item die 22 mensis novembris restituit ad omnes gratias ordinis fratrem Damianum de Spaleto, quibus fuerat privatus per provincialem Lombardiae superioris, dum dictus frater Damianus staret in ilia provincia. 14. Item die 3 mensis decembris assignavit eundem fratrem Damianum conventui Paduano pro studente in theologia cum gratiis et libertatibus ac si ibi esset Studium generale. 15. Item die 9 assignavit fratrem Georgium de Duratio conventui Papiensi pro studente artium per biennium. [1394] 16. Item die 5 mensis ianuarii concessit unam cellam fratri Michaeli de Spaleto sitam in conventu Spaletino coniunctam muro ecclesiae dicti conventus. 17. Item die 17 eiusdem fecit vicarium suum generalem in provincia Dalmatiae, ad pacificandum fratres dictae provinciae, fratrem Johannem Masrech de Duratio, 30 cum auctoritate plenaria, ut in forma; exemit tarnen priorem provincialem a potestate sua. 18. Item die eadem assignavit fratrem Marinum de Duratio conventui Vicentino pro studente artium per triennium. 19. Item die 23 martii assignavit fratrem Stephanum de Zachariis pro conventuali in conventu Dulcinensi, et quod non possit inde amoveri, causa criminis aut gravis scandali dumtaxat excepta. [p. 216, n. 19] 20. Item die 24 commisit curam monasterii Sancti Demetrii de Jadria ordinis nostri in temporalibus et spiritualibus fratri Augustino de Tragurio cum auctoritate pienissima absolvendi et confirmandi et omnia faciendi, et quod nec provincialis nec quicumque habeat se intromittere de ilio monasterio, nisi dictus frater Augustinus, immo etiam quod nullus, cuiuscumque sit conditionis, possit illuc accedere nisi de consensu dicti fratris Augüstini. J" o njemu: Bullarium Ordinis FF. Praedicatorum, n, str. 701; Eubel C, ibid. I, str. 496. 163"