ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 162
Raymundus de Capua (1380— 99) 26 Provincia Dalmatiae [1392] 1. Item die 15 iunii, propter multa quae obiiciebantur contra electionem et confirmationem quamdam factam de provinciali dicto Dalmatiae, ipsam electionem, confirmationem et omnia quae hac occasione fuissent facta suspendit declaranda, examinanda, innovanda per se ipsum, dans in vicarium provinciae fratrem Augustinum de Tragurio 27 cum plenaria potestate reformandi et omnia faciendi etc., ut in forma. [p. 214, n. 1] 2. Item die 26 fratrem Marinum de Durachio conventui Veneto maiori assignavit pro studente per biennium, scilicet artium. 3. Item eodem die instituit rectorem loci Segniensis cum exemptione absolutionis fratrum Gregorium de Nona. 4. Item eodem die eidem dedit licentiam manendi in curia et incedendi solus in casu quod non habeat socium. 5. Item die 25 septembris instituit in lectorem Ragusinum fratrem Alexium Carlminach pro duobus annis immediate sequentibus etc. 6. Item 22 mensis novembris fratrem Alexium Ungarum 29 de conventu Ragusino absolvit ab officio provincialatus ad cautelam si fuit, et eundem instituit vicarium praefatae provinciae quousque aliter esset ordinatum, et mihi fratri Gregorio mandavit reverendissimus magister ordinis, ut in registro praesenti scriberem. 7. Item eadem die instituit priorem provincialem dictae provinciae fratrem Johannem de Durachio, bacchalarium Paduanum, 29 auctóritate apostolica et ex commissione speciali facta reveredissimi magistri ordinis a domino nostro papa Bonifacio IX oraculo vivae vocis eidem facto, praesentibus domino Bon<oniensi cardinali) Sanctae Crucis in Yerusalem et domino Petro de Buscho, cubiculario et secretano praefati domini nostri papae, dans eidem auctoritatem, ut in forma. 26 Ovaj registar je objavljen. V. bilj. 1. 27 O njemu: Krasić S., Congregano Ragusina, str. 48, 50, 52, 72. 28 -po je Alexius de Ragusio: Rim, Archivum Generale Ordinis Praedicatorum, XIV, liber A, pars I, f. 133r. 29 O njemu: Cornelius F., Ecclesiae Venetae antiquis monumentis nunc etiam primum editis illustratae, Decadis undecimae pars prior, Venetiis 1749, str. 170, 319s; De Rubeis J.F.B. M., De rebus Congregationis sub titulo b. Jacobi Salomonii, Venetiis 1751, str. 14, 69; Brotto G. — Zonta G., La Facoltà teologica dell' Università di Padova, Parte I (secolo XIV e XV), Padova 1922, str. 142, 229; Eubel C, Hierarcnia catnolfca medii aevi, vol. I, ed. altera, Monasterii 1913, str. 233; Bullarium Ordinis FF. Praedicatorum, vol. II, Romae 1730, str. 515. 162 ì