ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 152

earn defenderet, illi et posteritatibus suis universis perpetuanti donarent liber­tatem, nos itaque immisimus in arce electos et strenuos viginti milites quorum nullus in domum suam amplius est reversus, nihilominus tamen domini Capitulum neque nobis qui domo permansimus neque illis qui illic interierunt ullam perstiterunt libertatem, immo nos magis aggravaverunt oneraruntque. Item cum iidem Christiani nominis hostes Turcae Bossiakowinam deva­stavissent, inclusi sumus nos in Craliocense castellum inibique locum ilium tutati sumus et neque in pagum nostrum neque in aliam quamvis villam eos misimus. Item in Ostriam cum capitum nostrorum dispendio penes dominos Capitulum coacti sumus ad bellum proficisci et alias quampluries eo fine, quo aliquam misericordiam apud illos obtinere valeremus, nos vero non misericordiam apud illos obtinuimus sed potius severitatem illorum adepti sumus. Item domum laterariam pro lateribus coquendis et parandis construere debuimus ex manipulis straminum decimas dando et vehendo pro eiusdem domus tecto sarciendo. Item impellebant nos ad lateres parandos cuius artis penitus ignari fuimus et qua nunquam tenebamur. Item fecerunt nos Domini Capitulum proclamari pro infidelibus quod lateras conficere et coquere recusaverimus, iam etiam in singulos dies, quoties quis nostrum in coctura laterum non adest florenorum 12 hungaricorum detinetur. Item nobis Craliocensibus minatus est dominus Busanits, quod vellet nos caeco punire flagello. Item nos nullam in nostris laboribus scimus distinctionem aut modum quotidie enim laboratum ire cogimur et quod maius et gravius est nonunquam etiam diebus festivis. Item quod a nobis acceperint duos boves, que in hodiernum usque diem est apud illos, nec sufficiebat illud sed legem etiam in nos fecerunt. Manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46, koncept. 23. 1609. Seljaci iz Kraljevca i Dumovca tuže se kralju Matiji II protiv Zagrebačkog kaptola zbog kršenja njihovih povlastica. Uz molbu su bila priložena 4 spisa. Sacratissime ac potentissime Rex. Domine domine clementissime. Nos veluti subiectissimi ac dedissimi oppressique ac humilimi subditi ratione violentiae per Capitulum Zagrabien­sem patratae, quod nos sibi pro haereditariis subditis ac manicipiis vendicari nititur, cum tamen sumper ac quovis tempore privilegiati pro regiis subditis sumus habiti ac clementer detenti atque tutati et in iisdam regiis immunita­tibus impediti ac contra eiusmodi tentamen Capituli iniustum erga nos pro benignissimo auxilio mole et septimanas humilime supplicando institimus ut hac ratione in nostris immunitatis (!) ac prvilegiis conservaremur. 152

Next

/
Thumbnails
Contents