ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 136

offitialis. Actor iterum dicit officialem ipsum tunc non fuisse, aliud item est, quod nolenti non sit iniuria, quia ipse benevole assensisset obligamini inter eosdem colonos inito. Addit procurator quod totum obligamen negare tenetur. Deliberatum est, quod cum coloni ipsi, colonum in licentiatione non persi­stentem tali vituperio afficiendum esse communi eorum voto conclusissent si quis eorum talia dicta promeruit iisdemque petitus sit, patiatur ea quidem, sed tamen per hoc non est infamia notandus nec imposterum pro hoc facto nominandus et prohibet iudex nobilium ne imposterum talia inter ipsos colo­nos tarn licentiationem prosequehtes, quam etiam eidem cedentes fiant, etsi quis imposterum tali ignominia aliquem affecerit, in homogio eius convinci merito possit. In causam attracti protestantur super deliberatione. Ad nonam querelam: Dominus Actor ad querelam aliam contra Georgium Preznecz ra­tione vituperii contra Ioannem Hiryanych prolatae et de facto negavit et iura vit Preznecz super mutuis vituperiis. Ad decimam querelam: Ad querelam de refusione libertatum dominus Actor respondet cum ea protestatione, ne videatur in dominos In causam attractos et querelam praemissam consensisse et dicunt, quod praetensis araturis et aliis servitiis denotatis nunquam ab antiquo vel memoria hominum fuissent obligati prouti sufficienter coram domino iudice et iurato feriis quinta et sexta proxime praeteritis, hic in se sufficienter comprobassent. Super quibus etiam a dominis In causam attractis postulatis laboribus iam deliberationem receperunt, toties quoties et binario numero de praemissis inconsuetis laboribus iudicium et convictionem recipere non possent. In causam attracti petunt iudicium iuxta articulos in querela. Deliberatum est hic ad praescriptam querelam ratione refusionis libertatum nos nihil posse decerni, quia fundamenta causae, videlicet productum Privi­legium et humanum testimonium et deliberatio praescriptionis essent sub appellatione, ante cuius revisionem congruum iudicium in praemissis facere non possumus, ideo expectarent partes revisionem appellationis et eius appro­bationem vel reprobationem iudiciumque iudicis superioris. Actor producit penes testimonia hisce diebus collecta in supplementum ternas litteras Capi­tuli Zagrabiensis adiudicatorias in documentum immunitatis a laboribus gozpodchynariis ex quibus videre est non obligari colonos ullis laboribus sed quibusdam muneralibus. In causam attracti dicunt nihil ad rem pertinere has allegationes, litterulae enim hae emanatae essent ex contentione duorum colonorum et adiudicatam esse pro colono contra colonum in qua tamen adiudicatione quasi per quodam memoriale subendum est, salvis obventioni­bus nostris etc. aliud nihil, sed postquam iuxta deliberationem proxime praecedentem, praecedens quaestio sit dilata, plura novissime necesse allegari contra haec, quae suo tempore dicentur. Actor dicit quod in tenore earumdem litterarum constaret manifeste non obligare colonos nullis laboribus, sed quibusdam obventionibus et muneralibus, quod est heri comprobatum. In causam attracti dicunt legenti Veritas occurat. Idem est iudicium ut supra, nam productae litterae non docent praetensas immunitates aut libertates, sed particulariter terrarum venditarum proventus et adiudicationem quarundam aliarum terrarum. Dominus Actor protestatur super deliberatione. Ad unde­cimam querelam: Dominus Actor ad querelam magistratus bonorum Capituli ratione occisionis Thomae filii Matthiae Malchych respondet et dicit cum ea protestatione, ne videatur in actorem consensisse, quod querela praesens debet condescendi, quia nomen magistratus in ea non est positum. In causam attracti dicunt magistratum ante sedem adstare personaliter, nec esse bono­136

Next

/
Thumbnails
Contents