ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 137
rum Capituli alium talem addit hanc quaestionem non debere esse controversam, hic enim qui adstat Andreas Draganych esse Capituli spanus, nec esse alium in rerum natura, qui administrationem talium bonorum seacularium haberet. Dominus Actor dicit nomen ipsius in querela tam priori quam posteriori minime adstare. In omni actione vero tria requirentur: locus, tempus et persona, persona vero actorea non est denotata quod maxime de necesse fuerat, neque hic addi posset post disputationes, quia hesterna producta querela disputaretur. Deliberatum est per iudicem nobilium et iuratum Nicolaum et Sigismundum Mikulych, Gasparus Dobrynych, quod querela condescendit, quia non esset magistratus nominatim positus ut actor videlicet Andreas Draganych, reliqui assessores omnes dicunt stare querelam, quia in primordio eiusdem magistratus spanus Capituli est dictus et scriptus et personaliter adstans iudiciumque postulans, non tanquam Andreas Draganych sed tanquam magistratus et spanus, qualem Capitulum alium non haberet. In causam attracti protestantur super deliberatione. Actor iterum dicit ulterius quod idem Andreas Draganych, si etiam nomen eius esset in actione denotatum, non esset competens actor, quia non esset proprietarius dominus in bonis Kraliocensibus. Alia ratio esset, quod sunt coloni licentiati et non habent alium magistratum nisi iudicem nobilium cum iurato, quia si ipse spanus esset magistratus, ipse deberet iudicare causam et postquam ipsi domini terrestres se actores in causa praemissa non fecerunt, ideo tali incompetenti actori nihil tenerentur respondere. Respondet querulans licet ipse dominus terrestris non esset, haberet tarnen dominu temporalis administrationem et curam dominorum suorum et ex eo vel maxime ex hoc quod domìni sui essent speciales; quod autem licentiati coloni alium habeant magistratum vigore Articuli, se ex parte illorum non postulari iudicium, sed contra eos a domino iudice vigore Articulo constitute Deliberatum est sub hac colonorum licentiatione, non esse dictum Andream Draganych in hac causa magistratum, sed iudex nobilium cum iurato, quam quod coram eo non movit tanquam magistratu querela condescendit. Querulans protestatur super deliberatione et appellatione. Dominus Actor ratione proiectionis in aquas fossati respondet cum solita protestatione, dicit debere querelam condescendi, ex eo quia nullius personae actoreae esset denotatum nomen in querela contra colonos licentiates, neque constaret ad cuius instantiam iudex nobilium cum iurato iudicium facere debeat. In causam attracti dicunt patere querelas has omnes In causam attractorum in principio actionis denotatorum per ibidem nominatum suum procuratorem. Actor iterum subiungit, quod personam actoream in singulis querelis ponere debebat, non tenet, quia est frivola. Dominus Actor protestatur super deliberatione et appellatione et dicit ulterius coactive. In causam attracti petunt responderi directe, videlicet Capitulum Zagrabiense per Andream Draganych procuratorem. Dominus Actor dicit actionem debere condescendi. quia tales actiones dudum sunt abolitae, quae fiunt cum clausula de voluntate, annuentia et consensu, quibus actionibus cavetur in eodem Decreto ne iudices locum dent. In causam attractus dicit actionem contra tres praescriptos erectam esse primo et principaliter sub enormibus vituperiis, infamatoriis et subnexum esse, quid de reliquo contigerit subsequenter et ita iudicium postulasse et nunc postula verunt directe, respondeat cur fecerit. Actor priora pro repe(ti)tis habere vult et citat locum Decreti Wladislai primo articulum 58. Quod vero attinet ad proiectionem in fossatum dicti coloni, probabit cum indebita non esse proie137