ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 129
ones formassent peteretque dominus Actor actiones de laboribus contra colonos condescendi. In causam attracti replicant se novas omnino actiones non errexisse nec causam hanc ad dominum iudicem remissam, ut novas actiones aut propositiones discutiat, sed tantum ut id iudicet, quod antea propositum esset, seclusa quadam parte temporis et decrevisse ut a die remissionis de sede comitatuum huius causae labores a colonis praestarentur ex qua determinatione et remissione, causa nempe totali idem iudex ex processu producto priori computari et posset et teneretur, quarum allegationum veritas ex processu reportato apparet, ubi omnes querelae proximae praemisae et contumaciis specificatae sunt haec solummodo reportatae, illae solum quae usque ad diem revisionis, appellationis in sede comitatuum, hoc est undecima mari anni praesentis contigerunt, addita vero ea tantum quae a praedicta undecima maii die videlicet remissionis praesentis neglecta et commissa sunt, prout erat deliberatio ipsius sedis comitatuum. Actor dicit iterum cum ea protestatione, etiamsi locus temporis admitteretur, quod dicti domini In causam attracti praedictos laboratores a dictis colonis licentiatis etiam alia via iuris minime postulari possent, ex eo quod postquam ipsi coloni se ad bona Domini comitis a Zrinio licentiassent per vim eosdem laboratores minime debitos domini In causam attracti ante licentiationem ab ipsis colonis extorsissent, iam post licentiationem eosdem praestare non debuissent tanquam insuetos et iniustos et per hoc poenas pro ipsis insuetis laboribus praemissas postulare non possent. Nam et sedes comitatuum deliberasset, ut durante licentiationis causa, solitos saltern laboratores praestari tenerentur, qui cum fuissent insueti et violenter, extorti id humano testimonio comprobassent, addit idem domini Actoris procurator, quod penes processum priorem iam per In causam attractos productum, nullum iuditium a iudice et iurato habere possent, quia ilium soli ipsi postposuissent et novas actiones et querelas formassent et proposuissent et per hoc peteret querelas condescendi et laboratores annihilari et colonos extradari. In causam attracti protestantur super praemissis allegationibus et quod iam omissa condescensione non ad negativamm digresissi (!) sint, quae licet legetur per eosdem probata non est, nec in primo colono, quia in appellatione esset nec in subsequentibus, quia contra eosdem necdum aliquod testimonium est productum et ideo peterent eosdem colonos, quia ad simplicem ipsius Actoris negativam adiudicari non possent. Actor priora pro repe(ti)tis habet. In causam attracti ulterius dicunt quod cum Actor dicat sublicentiatione colonos non esse obligatos servitiis sed sub protectione regia esse, protectionem quidem admitto, sed dico debuisse servire prout in deliberatione sedis stat. Deliberatum est stare querellam sive actionem propositam dominorum In causam attractorum ex eo quod non solum pars In causam attracta priori processu ex sede sua delato est usa, verum etiam idem dominus quoque Actor prout patet ex primordio praesentis processus, dum ex eodem priori processu proclamasset colonos praesentis causae, ideoque quantum de tempore praemisso merito se referre potuit ad tempus cessionis appellationis ibidem denotata. Quantum vero attinet ad laboratores praestari ad iussa dominorum In causam attractorum omissos per eosdem, ut ipse dominus Actor comprobasset a colonis violenti extortos et minus debitos comprobatos ii debent iuxta postulationem dominorum In causam attractorum persolvi iuxta priorem deliberationem et praestandum per dominum decanum Capituli iuramentum, ex quo eorum laboratores et vecturarum continuatio hucusque usu praescriptio sine ulla Q Arhivski vjesnik 129