ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 130

prohibitione intercessisset. Dominus Actor protestatur super praemissis omni­bus deliberationibus, ut si necesse fuerit tempore revisionis, appellationis eas revidere liceat et producunt processum priorem in quo etiam non extaret tempus et annus licentiationis colonorum 13 in actionibus dominorum In causam attractorum, quos iterum peteret condescendi. In causam attracti dicunt allegationem suam esse veram et rectam et processum hodiernum et hesternum continuatum esse processibus prioribus, in quibus prout est relatoria lomini iudicis sub sigillo extra omnes allegationes partium, tempus, annum ,'t diem licentiationis dominus iudex exponet ac quemadmodum iuxta eandem icentiationem terminum iudicii praefixisset, recenset, quo etiam adveniente „ubsecuti processus iuxta cessionem appellationis in parte relatione facta id ipsum exposuit ac subsequenter sedes comitatuum, ad quam ea omnia periata fuerant, tempus et annum inscripsit et ideo a tempore licentiationis ad diem cessionis appellationis et a die revisionis hesternum usque ad diem bene tempus declaratum esset et calculari posset atque pro convictione determi­nando per iudicem nobilium deberet, non enim nos tempus licentiationis scivissemus, nisi id ex rulatione (!) et certificatione iudicis nobilium scivisse­mus. Dominus Actor dicit non teneri istam dominorum In causam attractorum exceptionem, quia esset differentia inter relationem iudicis nobilium et iurati et actiones contra colonos propositos in quibus debuisset tempus omissorum laboratorum specif icari, ideo deberet condescendi, de praemissis autem deli­berationibus peteret saniorem deliberationem, quia semper actor actionem suam debito modo deberet fundare iuxta contenta Decreti, neque relatio iudicis nobilium esset actio in causam attracti, quia illi nihil suffragaretur. In causam attracti addunt ad relationem solumodo iudicem nobilium non retulisse, sed ad processum totum, in quo haec omnia continerentur, et aliud esset quod non sit in quaestione, quo die aliquem laboratorem neglexerint, sed a die licentiationis quod neglexerunt, quae quantitas iuxta deliberationes priores iuramenti liquidare debuerunt. Idem est iudicium ut supra, quia talis solemnitates non requiruntur in huismodi postulationibus pro omissionibus laboratorum, extat autem in pra esenti processu quod postularent domini In causam attracti sibi satisfieri pro singulis diebus a die licentiationis colono­rum, usque ad diem cessionis appellationis, recognoscerent autem domini iudicis nobilium simpliciter saltern postulari solere omissorum laboratorum satisfactionem computatis diebus et nullius temporis specificationem fuisse in usu. Dominus Actor protestatur super deliberatione. Actor iterum petit propo­sitionem condescendi ex eo quod non specificasset Tn causam attractus sub quo Articulo, veterive aut novo, de poenis omissorum laboratorum edito, omissiones ipsae contigissent, quia diversae poenae essent in diversis articulis omissionis laboratorum, quia licentia non prius contigisset, quam Articulus esset editus. In causam attracti dicunt nullum veterem vel novum eo super poenis allegasse, iuxta quos poenam contumaciae dierum praetermissorum postulassent, sed simpliciter illud birsagium sub quo ipsis iniunctum fuisset, tenebatur domini colonus obedire iussis domini sui et sic factitatum fuisse antea in Regno praeteritis temporibus et signanter tempore prothonotharii Gasparis Petrichewych ac in simili exactione birsagii praesentem fuisse etiam modernum procuratorem ipsius domini Actoris et postea in anno 1607. pro­xime praeterito in publica dominorum regnicolarum Congregatione, id ipsum recognitum et usus iis confirmatis prout sedes haec meminisse potest et prop­terea peterent birsagium illud praetermissorum dierum sibi exsolvi deliberare. 130

Next

/
Thumbnails
Contents