ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 92
Caeterum in suis sub 2-da currentis ad me gratiose exaratis litteris dignabatur Excellentia Vestra meminisse cujusdam refferadae, a Cancellaria Hungarica Suae Maiestati porrectae, hujusque futuram mecum communicationem scripserat, cum tamen adusque nihil acceperim, eatenus Excellentiam Vestram per demisse reflectendam existimabam. Insuper circa transmissas recenter in copia Excellentiae Vestrae litteras, quas Dominus Vice Colonellus Petardj, die 12-ma hujus Crisio, ad Excellentissimum Dominum Praesulem nostrum exarando significaverat, quod populus Generalatus Varasdinensis semet interconcluserit, quod si ante festum S. Georgij a Sua Maiestate Sacratissima illuc ordinanda Comissio non pervenerit, quod Patres Unitos in Marcha existentes occidere, aedificia vero, ipsosque ecclesiae muros solo aequare velint, id innuendum occurrebat, quod populus Raschianicus, seu Valachicus, ex continuata majorum suorum traditione, illud loquatur: illos ipso fešto Divi Georgij, in diem illorum Paschatis incidente, Imperium, cum libertate, amisisse, et ex vana quadam, superstiosaque prophetiae, tali ipsorum die fešto Divi Georgij, in diem Paschatis incidente, Imperium, et libertatem denuo ad ipsos reddituram vaticinantur. Cum itaque hoc anno coincidat ipsorum Pascha, cum festo Sancti Georgij, in unum diem, judicabam hancce inutilem ipsorum spem, et vociferationem Excellentiae Vestrae demississime apperiendam, suoque judicio vanum vulgi rumorem subjiciendum. Demum quidam Stephanus Domianich, ex principalioribus nobilium Regni hujus familia, jam pridem complicitatis, cum tumultuante plebe suspectus videbatur, homo alias cum potioribus etiam magistratualibus agnatione, et cognatione junctus, quem bona modalitate quaerebam hue ad me accersire, ut in retenta hic ipsius persona aliquam etiam securitatem ponam, sed nondum comparuit, verum repertas ejusdem litteras, hisce in copia, una cum illarum ex croatico in latinum transpositione, accludo, et me altis Excellentiae Vestrae gratijs humillime devovens demisso cum respectu persevere Excellentiae Vestrae humillimus et obedientissimus servus et nepos Comes Adamus de Batthyan, Zagrabiae 17. martij 1755. manu propria Suae Excellentiae Banali. Acta Banalia Nro 53/1755. 3. Zagreb, 28. marta 1755. Staleži i redovi opravdavaju pred banom postupak plemićke, kraljevinske vojske pod podbanom I. Rauchom. Excellentissime, ac Illustrissime Domine Comes Bane, et Generalis Campi Mareschalle Domine, Domine Nobis Gratiosissime Concitata in seditionem, vicina Generalatui Varasdinensi plebe, cum eadem, in dominales curias, vesana rabie, et opinione celerius, incendio grassa92