ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 91

postmodum ipse Dominus Vice Banus mihi scripserat, praedicta militia, alio­quin irregulata, consequenter debitae paritionis impatiens, ab ejusmodj de­praedationibus vix cohiberi potuit; unde necessum esse existimabam: dictam banderialem militiam ex illis partibus revocare, et in locis, ad viam Zagrabia Varasdinum ducentem, ubi nempe plebs nullam adversum se excedendj adus­que praebuit ansam, collocari. Cujusmodj revocatio suum etiam successum, ut, ex litteris Domini Vice Bani, ad me datis intellexi, habitura est, neque amplius patrandorum excessuum occasio futura, siquidem educta jam ex Confinijs Excellentiae Vestrae Banalibus copiosiori regulatae, et in disciplina facilius continendae, inque pluribus opportunis locis dislocatae militiae manu, illud etiam disposuerim, ut antelatus Dominus Vice Banus praemissae ban­derialis militiae potiorem partem, signanter autem magis excessuosos, ea cum declaratione dimittat, quod nunc quidem, nulla peramplius necessitate illius subversante, dimittantur, si tarnen per insperatum nova dimissorum eveniret nécessitas confestim revocandj sese paratos servent. Qua ratione tota haec banderialis et regnicolaris militia ad 300 circiter capita reducetur, praeter duas compagnias, unam quidem episcopalem, aliam Ozaliensem Perlassianam, ad partes Podravanas exmissas. Dominique Comitis Draskovich dispositionibus parituras, et in bona disciplina servandas, ac etiam ejusdem Domini Comitis Generalis Draskovich Sztenichnijakenses, quibus alioquin quoad omnia nihil aliud, quam nomen regulati deesset, pariter in Campo Varasdinensi collocan­dos, dictoque Domino Generali parituros. Quali dimittendae ejusmodj militiae regnicolaris occasione, sicut plerosque magistratuales officiales revocandj com­moditas erit, ita utilius opera ipsorum isthic, quam foris uti potero, factis praesertim ubique per dislocationem memoratae militiae confiniariae oppor­tunis dispositionibus, positisque per me ad praepediendos universos excessus cautellis. Ut vero arci Ludbregensi, et recondito inibi Sacratissimae Sangvinis Thesauro prospiciatur, memoratam superius episcopalem compagniam, veluti etiam bonam, et ex meris catholicis viris constantem, excubantibus jam inibi Turopoliensibus nonnullis nobilibus, cum Domino Capitaneo Mudich adjun­gendam, et in vicinis arci ejdem locis dislocandam ordinavi. Porro cum praeter nonnullos tarn per Comitem Draskovich in tractu Podravano, quam et Dominum Vice Banum in districtu cis-Montano, atque adeo in locis turbulentibus, pro majori terrore expeditos, complures captivi horsum jam deducti essent, et sub nomine coriphaeorum pene indies deducan­tur, licet etiam sufficienter non constaret, num revera tales sint? interim mihi multum negotiorum, atque incommoditatum facessunt, aliasque necessarias operationes praepediunt, et remorantur; ideo ab illorum ulteriori cura sub­levari cupiens, Excellentiae Vestrae humillime supplico, dignetur ad antela­tum Dominum Vice Banum suas dare litteras eidemque comittere, ut assum­ptis ad latus suum (specialiter autem Domino Busan cuj hoc veluti etiam Fisco Regni competeret) nonnullis, quos ipse judicaverit, magistratualibus, ac alijs idoneis curam omnem examinandorum, atque etiam ubi gravitas delicti quorumpiam fortassis postulaverit, morte afficiendorum, aliterve puniendo­rum, in se assumât, quo sic nullam deinceps similem curam habere debeam, sed alijs commodicis prospicere queam. Illud hie sub jung ens, quod si prior opinio alto Excellentiae Vestrae judicio approbaretur, minus rei ad publicos labores, sive demum Petrinae, aut vero in iurisdictione provinciali applicaren­tur et in ijsdem juxta definitionem sententiarum servarentur. 91

Next

/
Thumbnails
Contents