ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 90

capti sunt, reliqvi vero hine inde fugere volentes etiam intercepti, simul 14 captivos isthic detinebamus, ex qvibus duos antesignanos, et signanter qvem­dam Kadoijch procerae multum staturae hominem, qvi se Regem nominare jusserat, et in cujus ligatura, qvia vincula iteratis vicibus in conspectu plurium officialium rumpebantur, nec apud me dju asservere, nec Zagrabiam deduci facere (nondum habens tantos homines, qvod copiosas vigilias ordinäre potuissem), consultum judicans, hodie hie cum exasperatione suplicij expediri curavi, reliqvis pro statuendo in locis exustis exempto reservatis; venit etiam certus nuncius a Nobilitate Kalnikensi, qvod grassantem ibidem etiam rusti­corum turbam dissipaverit, et 28 rusticos, interque eos eorum capitaneum scloporum ictibus mactaverit, his ita positis, ac ut ubique Nobilitas in armis stans, rusticis qvaepiam mala patrare volentibus occurat, dispositis, eras mo veo cum eqvestri, et pedestri militia versus Lonijczam, relicto in arce hac Biszagiensi praesidio, et juxta fluvium Lonijcza constituendo militiam, ut ex partibus tumultuantium rusticorum omnis in citeriores Regni partes praepe­diatur comunicatio, et illis, qvi tumultuarunt, ponatur frenum, capianturque antesignani, per interceptos recensiti, damhificatisque possibilis occupatarum per tumultuantes rerum fiat restitutio, neqve arbitror me prius ab hac ex­peditione abire posse, donec plenam in plebe defacto qvidem supressa, sed forsan ulteriora mala mediante observem securitatem, qvamvis nonulli ex tumultuantibus defacto ad fidelitatem redire videantur, ipsasque originales litteras corespondentionales a nonullis officialibus Generalatus Varasdiensis aqvisitas adferant, haec omnia Illustrissimo Domino Comiti Locumtenenti Petriniam perscripsi, et qvid me in his circumstantijs facere jubeat, ordines expetij; Qvae dum Excellentiae qvoque Vestrae pro obligatione mea nota reddo, ejusdem gratijs, et patrocinio humillime comendatus persisto. Excellentiae Vestrae Biszag 7. Martij 1755 Humillimus et devotissimus semper servus Rauch Ioannes, manu propria Acta Banalia, Nro 39/1755. 2. Zagreb, 17. marta 1755. Banski namjesnik grof Adam Batthyâny ml. upozorava bana na nasilja kra­Ijevinske vojske u toku »pacifikacije« i ukazuje na potrebu, da se ista odmah povuče prema cesti Zagreb —Varaždin, kako bi se spriječili daljnji ekscesi. Excellentissime, et Illustrissime Domine Comes Bane Domine Patrue mihi Gratiosissime! De praesenti Excellentiae Vestrae illud cumprimis humillime referendum oçcurrebat, quod educta sub initium concitati in Comitatu Crisiensi plebei motis per Dominum Regni Vice Banum militia, totum ilium tractum, qua eadem plebs curias, et castella incendendo, ac expillando furorem suum spargebat, emensa sit, et ubique magnum omnibus terrorem, metumque in­cusserit, locorumque illorum incolas, ad excessum depopulata sit, et sane, ut 90

Next

/
Thumbnails
Contents