ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 37
Gherdak in decimarum collectione spectat, merita repraehensione earn socordiam ipsi reprobabimus, et maioris diligentiae eum commonebimus. Ad postulationes vero Dominationis Vestrae Magnificae quod attinet, de concedendis sibi pro annua arenda quatuor millium Rhenensium reditibus medietatis arcis Zomzedwara et castelli Stubicza, vel conferendo eidem, convictis relieta Andreae Hennyng eiusque filiabus, iure regio pro decern millibus florenis, sic quoque mutando officiale moderno Stephano Gherdak, Dominationem Vestram Magnificam minime latere arbitramur, huiusmodi concessiones in nostra potestate sitas non esse, sed ad arbitrium solius Sacrae Maiestatis Caesareae, domini nostri clementissimi, pertinere. Ad Eius itaque Maiestatem Dominatio Vestra Magnifica postulationes suas deferat, et Maiestatis Suae benignarci deliberationem et resolutionem petat. Quod erat litteris Magnificae Dominationis Vestrae brevibus respondendum. Quam felicissime valere optamus. Datum Posonii, 3. Decembris anno 1567. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camer ales 1567, fot. 9. Koncept. 23. Beč, 11. XII 1567. Kralj Maksimilijan II javlja Ugarskoj komori da je suglasan s predloženim kraljevskim nalogom kojim će se narediti susjedgradsko-stubičkim kmetovima da obustave otpor davanju desetine u naravi. Maximiiianus Secundus . . Reverende, Magnifice ac Egregii, fideles nobis dileeti. Intelleximus e scripto vestro vigesimo quarto elapsi mensis Novembris ad nos dato colonos ad castellum Alsostubitza pertinentes se ad novos inconsuetos labores, taxas et contributiones decimarias cogi falso nobis detulisse, et mandatum ad Franciscum Tahi et Stephanum Gerdak, quo iisdem, ne ipsis colonis talia gravamina imponant, percipitur a nobis inique impetrasse. Quae cum ita se habeant, et a praedictis incolis praeter morem et consuetudinem a dominis terrestribus observatum nihil ulterius decimarum aut contributionum nomine exactum sit, Vestrae opinioni clementer assentientes, vobis iniungimus, ut mandata eo modo, quo censuistis, ad colonos ipsos pertinentiarum castri Zomzedwara et castelli Alsostubitza concipiatis nostroque nomine mittatis, ut decimas omnes in specie e medio eorum iuste sine ulla tergiversatione et renitentia posthac obsequenter exolvant et dependant. Satisfiet eo modo clementi voluntati nostrae. Datae in civitate nostra Vienna undecimo die Decembris anno ... sexagesimo septimo ... Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones, vol 548/1567, str. 87—89. Original. Beč, 23. I 1568. Kralj Maksimilijan II javlja Ugarskoj komori da opoziva odluku po kojoj se desetina na susjedgradsko-stubičkim posjedima treba ubirati u naturi i da tamošnjim kmetovima dopušta da desetinu plaćaju na stari način. Maximiiianus Secundus ... Reverende, Magnifice ac Egregii, fideles nobis dileeti. Quamvis superiori tempore Consilio vestro dueti putaveramus utilius fore, si decimae vini in promonturiis castri Zomzedwara et castelli 37