ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 38
Alsostubitza per provisorem illic nostrum Stephanum Gerdack non in pecunia, uti alias semper consuetum fuit, sed in specie exigerentur, prout praefatus provisor etiamnum initium fecerat. Verum cum intelligamus colonos et subditos universos, externos quoque nonnullos in promonturiis praenotatis vineas colentes huic novae exactioni sese omni conatu opposuisse, et vos ex eodem Gerdak nunc isthic existente et ad rationem vocato certo cognoveritis decimarum in specie exactionem antea nunquam fuisse usitatam, neque earn sine laesione subditorum institui posse, simili modo ut vobis, nobis quoque videtur, earn innovationem exigendae decimae non debere exordium sumere nostro tempore, cum medietatem praenominatorum castri et castelli nunc apud manus nostras iure tantum sequestri teneamus. Quamobrem mandatum per vos istic conceptum nobisque litteris vestris septimo huius mensis transmissum de decimis in specie reddendis suspendimus vobisque mandamus, ut veterem usum administrandae decimae subditis nostro nomine concedatis. Qua in re certae nostrae satisfiet voluntati. Idque vobis ad praefatas litteras benigne respondendum esse duximus. Datae in civitate nostra Vienna vigesimo tertio die Ianuarii anno ... sexagesimo octavo ... Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones, vol. 549/1568. Str. 184—186. Original. 25. Požun, 29. I 1568. Ugarska komora prenosi Stjepanu Gerdaku kraljev nalog da desetinu od susjedgradsko-stubičkih kmetova treba ubirati po starom običaju u novcu, a ne u naravi. Egregie domine ... Cognoscet Dominatio Vestra Egregia ex iniecto exemplo mandati Sacrae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, ad Cameram editi, quod Sua Maiestas decimas a colonis arcis istius Zomzedwara et castelli Also Stubycza in specie non exigendas, sed veterem usum illis concedendum esse clementer decreverit. Cui mandato Suae Maiestatis sese Dominatio Vestra Egregia accomodare debebit, et bene valeat. Datum Posonii die 29. Ianuarii anni [15] 68. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1568, fol. 107. Koncept. 26. Beč, 2. II 1568. Kralj Maksimilijan II nalaže Ugarskoj komori da predloži mjere koje treba poduzeti povodom tužbe provizora Stjepana Gerdaka protiv Franje Tahyja. Maximiiianus Secundus ... Reverende, Magnifice ac Egregii, fideles nobis dileeti. Querimonias Egregii fidelis nobis dileeti Stephani Gerdak, quas super iniquis Francisci Tahy actionibus et illatis iniuriis passim in arce Zomzedwara, cuius ipse mediam partem tenet, eoque pertinentibus colonis nobis detulit, ex incluso eius scripto intellegetis. Quare vobis benigne praecipimus, 38