ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 36

21. Požun, 24. XI 1567. Ugarska komora javlja kralju Maksimilijanu II da su se zbog uvođenja desetine u naturi pobunili susjedgradsko-stubički kmetovi i moli da on na­redi tim kmetovima da su dužni na taj način davati desetinu. Sacratissime Caesar... Maiestas Vestra Sacratissima clementer memi­nisse dignetur superiori vere, cum magnifiais dominus Franciscus Tahy déci­mas vini et frumenti pertinentiarum castri Zomzedwara et castelli Also Zthobycza a Capitulo Zagrabiensi conduxisset, nos dimidietatem earum deci­marum (non contemnendam utilitatem ac emolumentum ex his Maiestati Vestrae Sacratissimae provenire posse videntes) ad rationem Maiestatis Ve­strae Sacratissimae arendasse. Quae decimae, cum per Stephanum Gerdak illic constitutum officialem eo modo ac ordine quo domini terrestres soli.tj sunt, exigerentur, vulgus colonorum pertinentiarum praefati castelli Also Ztobycza contra decimatores armata manu insurexerunt, ab huiusmodique exactione dum decimatores per colonos ipsos prohiberentur et remorarentur, coloni ipsi mandatum a Maiestate Vestra Sacratissima ad dominum Tahy et Stephanum Gerdak, ad expositionem suam, quod nimirum illi ab ipsis ad novos et inconsuetos labores, taxas, contribuciones, ac decimarum hedorum soluciones adigerentur, impetraverunt, quo Maiestas Vestra Sacratissima be­nigne illis mandet, ut a praemissis abstineànt, nec ad inconsueta gravamina colonos ipsos cogant. Cum, Domine Clementissime, per ipsum Stephanum Ger­dak super hac re certo informati simus, nullis inconsuetis taxis, oppressioni­bus, contribucionibus et laboribus colonos ipsos praeter frumenti et vini decimarum, partim in specie iam exactarum et reliquas exigendarum, solu­tione[m], iuxta morem et consuetudinem a dominis terrestribus observatum onerasse, aut ad aliquas alias noviter adinventas contribuciones aut solucio­nes cogère voluisse intelligamus, exposicionem ac querelas ipsorum colonorum iniquas esse invenimus atque indicamus, censemus démisse, ne Maiestas Vestra Sacratissima colonis ipsis ad falsam eorum querelam talem exemptio­nem dare dignaretur, cum id non exiguum damnum proventibus et emolu­mentis Maiestatis Vestrae Sacratissimae adferri possit. Imo Maiestas Vestra Sacratissima colonis ipsis pertinentiarum castri Zomzedwara et castelli Also Ztubicha mandato suo firmiter comittere dignetur, ut décimas omnes in specie e medio eorum iuste sine ulla tergiversatione et renitentia exolvere ad arces Maiestatis Vestrae Sacratissimae debeant et teneantur. Quod Maiestati Vestrae Sacratissimae pro débita officii nostri fide humilime significare vo­luimus. Quam Deus ... Datum Posonii 24. Novembris 1567. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567, fol. 91. Koncept. 22. Požun, 3. XII 1567. Ugarska komora javlja Franji Tahyju da će ukoriti provizora Stjepana Gerdaka zbog nemarnosti oko pobiranja desetine; ujedno ga obavještava da će o zakupu fiskalne, polovice vlastelinstva donijeti odluku sam vladar. Magnifiée domine ... Accepimus litteras Magnificae Dominationis Vestrae earumque tenorem intelleximus. Quantum itaque ad negligentiam Stephani 36

Next

/
Thumbnails
Contents