ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 33
sima, Generosae, Magnificae ac Egregiae Dominationes ex parte arendationis decimarum istarum castri Zomzedwara et castelli Also Zthubycza iuxta informationem domini Francisci Tahy scribunt. Asserit quidem idem dominus Tahy, prout ex querela eiusdem intelligo, me Sacratissimae Caesareae Regiaeque Maiestati, domino domino nostro clementissimo, magnum dampnum fecisse, super arendationem huiusmodi decimarum, parcat illi Deus, quia non ita res se habet. Quemadmodum tarnen decimas ipsas a Capitulo Zagrabiensi arendaverimus, hic Vestris Dominationibus copiam litterarum eiusdem Capituli remisi, ex quibus arendationem ipsam clare et magis credere quam verbis alicuius poterint. Verum quidem arendavimus eas decimas tantum pro hoc praesenti anno, quia ego domino Tahy perpetuum cum detrimento animae meae arendare nolui, quem video nichil magis desiderare, quam miseros colonos istos crudeliter opprimere, id quod in dies et in dies magis et magis facere non cessat. Poterit Sua Maiestas in futurum etiam semper per suos officiales leviori pretio commodius decimas praedictas arendare, quam dictus dominus Tahy, et semper, si ita Suae Maiestati placet, in specie colligere facere. Necessarium enim est et Deo placitum ut isti miserimi coloni aliquo modo in aliis proventibus respectu decimarum in specie colligendarum alleviantur (!), alioquin, credant Dominationes Vestrae, aeternam oppressionem patientur. Scribunt michi Dominationes Vestrae, ut ego dominis Capitularibus ad partem Sacratissime Caesaree Regieque Maiestatis non ultra, quam centum et quinquaginta florenos dare debeam, illis autem iuxta arendationem per nos factum (!) non plus, quam centum florenos hungaricales dare debeo; altera quoque pars totidem, quia Capitulum respectu Suae Maiestatis priorem arendationem domini Tahy centum florenis diminuit. Quod autem dominus Tahy sua opera in hac re Suae Maiestati maiorem commodum acquisivisse putabat, fefellit eum spes et opinio sua, loco cuius commodi maluissem si vinum anni praeteriti iuris montani ad rationem Suae Maiestatis provenire debens, fere ad trecentos cubulos, quod superflue ad rationem suam percipere fecisset, pro commodo Suae Maiestatis michi restituisset, quod ad saepissimas requisitiones meas dictus dominus Tahy ac domina consors eiusdem facere neglexissent, prout restituere nolunt etiam de praesenti, in magnum damnum Suae Maiestatis manifestum. Id quoque Dominationibus Vestris perscribere possum, quod his proxime elapsis diebus, postmittendo pro maiori parte labores convectionum agriculturae, currus quantos voluit levavit, ac cum suis vinis partim Kanysam, partim vero ad inferiores partes fluvii Zawi divendendis expedivit. Insuper miseros colonos modo etiam in equis et cum pixidibus ad illius servitia Kanysam proficisci cogit, ego autem prohibui eos, et sic domina consors sua miserimis maximas imponit minas, si non discesserint, omnino eos ex isto dominio expelli faciet, aliqui iam miserimi in hoc stant, ut discedant relictis omnibus bonis eorum, nisi illis gratia Suae Maiestatis subveniat. Me quoque male hinc exiturum praenuntiat, ut audio, quia haec omnia eius essent. Ego sileo, et de omnibus a Dominationibus Vestris informationem necessariam expecto. Sciant ittaque Dominationes Vestrae me nunc in conductione segetum et compositione acervorum ac in decimatione frugum porcorumque sollicitum esse, et nichil praetermittere velie, quod officii mei est. De vasis etiam parandis michi magna cura instat, ad decimas vini necessariis, quae non 3 Arhivski vjesnik 33