ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 34
parvo numero fieri debent, et vix etiam loca cellariorum, ubi locari debent, sufficientia habere poterò, de quibus tarnen omnibus providebit Deus. Cum his me meaque perpetua servitia Vestris ... Dominationibus .,. recommendo ... Ex castello Also Zthobycza 7 die Augusti anno 1567. Mađarski državni arhiv, Litterae ad Cameram exaratae 1567, br. 49. Original. 18. Požun, 13. VIII 1567. Ugarska komora naređuje Stjepanu Gerdaku da se desetina za 150 forinti zakupi od Zagrebačkog kaptola i zatim, bez prekomjernog opterećivanja kmetova, pobire u naravi. Egregie domine ... Ad litteras Dominationis Vestrae Egregiae hodie nobis praesentatas eidem ita respondendum duximus. Quantum ad decimas a Capitulo Zagrabiensi pro parte Sacrae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, arendatas attinet, probamus Dominationis Vestrae Egregiae ea in re diligentiam, beneque factum est, quod pro dimidia arenda earundem decimarum saltern centum florenos Capitulo obtulerit, cum tarnen aliis litteris eiusdem significaverit, earum arendam esse florenos trecentos, de quibus pro dimidia parte cessissent floreni centum et quinquaginta. Curet igitur Dominatio Vestra Egregia, ut illae decimae, tam in vino quam etiam frugibus, uti eadem suasit, in specie et diligenter, sine tarnen gravamine miserorum subditorum Suae Maiestatis exigantur, ac in bona atque commoda loca reponantur usque ad aliam informationem. Quod dominus Thahy de vino iuris montani ad trecentos cubulos anno praterito superflue levavit, illudque hucusque non restituit, requirat eum Dominatio Vestra Egregia iterum bonis verbis, ut illud vinum Suae Maiestati restituì faciat, quod si facere recusaverit, curaturi sumus, ut id etiam mandato Suae Maiestatis restituere cogatur. Cum praeterea intellexissemus Dominationem Vestram Egregiam se erga ipsius domini Thahy uxorem eiusque servitores intemperantius quam decuisset gessisse, ea de re iam binis litteris nostris eandem admonuimus, et nunc iterum hortamur, ut se ita erga ipsam dominam et servitores suos gerat, ne ipsi iustam habeant causam contra eandem conquerendi. Proventus denique omnes Suae Maiestatis pro suo officio colligat diligenter, atque vina et frumentum in eiusmodi loca reponat, ne per caeli iniuriam corrumpantur, de omnibusque iustam ac liquidam servet rationem, quam Camerae huic suo tempore reddere cum bonis et iustis probationibus possit. Id quod erat ad literas eiusdem respondendum. Quae bene valeat. Posonii die 13. Augusti anno Domini 1567. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567, fol. 63. Koncept. 19. Požun, 17. IX 1567. Ugarska komora naređuje susjedgradsko-stubičkim kmetovima da obustave bunu i u naravi dadu crkvenu desetinu. Ad colonos pertinentiarum arcis Zomzedwara et castelli Also Stubycza. Providi, nobis dilecti. Accepimus non sine molestia animi nostri vos contumatia ductos fideque atque obedientia Sacrae Caesareae Regiaeque Maie34