ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 32
dari iussimus, quos in rationes suas referet. Alias autem quotiescunque homines suos hue expediverit, provideat eis de necessariis sumptibus. Quae erant ad epistulam Dominationis Vestrae breviter respondenda. Valeat eadem. Datum Posonii XXIIII Iuii anno LXVII. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567, fol. 139. Koncept. 16. 2. VIII 1567. Zagrebački kaptol potvrđuje da je dao u zakup Franji Tahyju i Stjepanu Gerdaku ubiranje crkvene desetine na susjedgradsko-stubičkom vlastelinstvu za g. 1567. Nos Capitulum Ecclesiae Zagrabiensis memoriae commendamus per praesentes, quod nos habitis multis tractatibus cum magnifico domino Francisco de Tah, agazonum regalium magistro (tit.) ac egregio Stephano Gerdak de Fyletyncz, praefecto Sacrae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, in castro Zomzedwara constituto, ratione decimarum nostrarum de bonis praefati castri Zomzedwara et castelli Also Zthobycza, in cultello nostro Glawnycza, nec non possesionibus Zthopnik et Novak, in cultello campi Zagrabiensis existentium et habitarum, nobis et mensae nostrae capitulari provenientium et provenire debentium, demum cum eisdem domino Francisco Tahy et Stephano Gerdak in hanc devenimus concordiae unionem, ut videlicet iidem dominus Franciscus Tahy pro se, ac Stephanus Gerdak pro praefata Sacra Caesarea et Regia Maiestate universas decimas tam de bonis dicti castri Zomzedwara et castelli Also Zthobycza, quam etiam de praefatis possesionibus Zthopnyk et Novak pro anno praesenti connumerare et exigere possint et valeant, et quod iidem dominus Franciscus Tahy et Stephanus Gerdak pro eisdem decimis in festo sancti Thomae apostoli proxime futuro per suos proprios homines florenos ducentos Hungaricales nobis et mensae nostrae capitulari piene et integre persolvere debeant et sint obligati, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum sabbato die proximo post festum ad vincula beati Petri apostoli anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo septimo. Mađarski državni arhiv, Litterae ad Cameram exaratae, br. 53, fol. 186. 17. Donja Stubica, 7. VIII 1567. Provizor susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva Stjepan Gerdak predlaže Ugarskoj komori da se susjedgradsko-stubičkim kmetovima zbog ubiranja desetine u naravi olakšaju neki drugi feudalni tereti; ujedno opovrgava Tahyjeve informacije o tome da je desetina zakupljena uz štetu za vladara. Reverendissime, generosi... Litteras Vestrarum Reverendissime, Generosarum, Magnificarum ac Egregiarum Dominationum tricesimo die Iulii ad me datas accepti, et ad plenum intellexi, id quod michi Vestrae Reverendis32