ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 29
Maiestatis Vestrae poena submisse censeremus, ut ab iniusta proventuum arcis Zomzedwar castellique Also Stubycza, vinorum praesertim ex montano iure collectorum, partitione, de qua praesentibus litteris officiales queruntur, abstineat et equitatem, redditis vinis quae supra portionem suam percepit, in omnibus observet, neque alicuius dissidii aut iurgii occasionem quomodocumque praebeat. Sic etiam receptionem profugorum colonorum bonorumque eorundem restitutionem iuxta proximam nostram humilem opinionem ipsi Thahi committendam submisse putaremus. Porro Sacrae Maiestati Vestrae significandum duximus, Joannem literaturu praedictum contrascribam dimissionem ab officio suo petere. Queritur enim, quod ab eo tempore, quo hoc officio fungatur, se fere continuo valetudinarium fuisse. Nos potius verum morbum, de quo laborat, non tarn in corpore, quam animo haerere, eo quod potentiam domini Tahi pertimescat.* Admonuimus tarnen ipsum, ut ulterius perserveret et annum compleat. Certo autem futurum videmus, quod si efrenata licentia Tahhi tempestivo remedio per Maiestatem Vestram non cohibebitur, praeter alia detrimenta, hoc quoque incommodi manaturum, quod officiales moderni se ilia administratione abdicabunt, neque alii idonei loco eorum reperientur. Porro quam dederit nobis in scripto dictus Joannes litteratus contrascriba, praeter illam quam proximis diebus ad Sacram Maiestatem Vestram misimus ipsius et collegae sui de bonis Joannis Gyulai nuper defuncti, aliam informationem Maiestas Vestra Sacratissima ex adiecta eiusdem contrascribae relatione benigne cognoscere dignabitur. ... Datum Posonii XVI Aprilis anno [15] 67. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567. fol. 42. Koncept. * Nedostaje glagol: censemus, putamus ili si. 12. Požun, 26. V. 1567. Ugarska komora podnosi kralju Maksimilijanu II prijedlog provizora Stjepana Gerdaka da se od Zagrebačkog kaptola zakupi crkvena desetina susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva i da se Franji Tahyju zabrani uplitanje u poslove oko tog zakupa. Sacratissime Caesar ... Transmittimus submisse Maiestati Vestrae Sacratissimae litteras provisoris arcis Zomzedwara Stephani Gerdak, quibus suadet décimas medietatis eiusdem arcis et castelli Also Ztobycza pro usu et commodo Maiestatis Vestrae Sacratissimae a Capitulo Zagrabiensi esse conducendas, quarum arendam saltern centum et quinquaginta florenos esse, décimas vero illas, si in specie colligentur, multum utilitatis Maiestati Vestrae Sacratissimae adferre posse scribit, prout hoc ipsum ex ipsarum literrarum hic adiectarum contextu benigne congnoscere dignabitur. Qua de re etsi in proxima Diaeta cum nunciis dicti Capituli tractandum fore visum erat, tarnen ne propter dilationem eas dominus Thahy praeripiat, iniungendum esse serio mandato Maiestatis Vestrae Sacratissimae praefato Capitulo Zagrabiensi démisse censeremus, ne décimas bonorum Maiestatis Vestrae ipsi domino Tahy 29