ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 30

sive aliis, sed saltern Maiestati Vestrae Sacratissimae arenda solita collocent, quam ab officialibus Sacrae Maiestatis Vestrae illic constitutis certo essent habituri, ipsi vero Thahy stricte demandandum esse, ne se ulio pacto in décimas ipsas medietatis bonorum Maiestatis Vestrae ingerere, sed eas offi­cialibus Sacrae Maiestatis Vestrae percipiendas permittere debeat. Ad praediales porro colonos quod spectat, rem indignam et officio domini Tahy minus convenientem esse iudicamus, quod miseros homines cum equis Kanysam ire cogit et lustrationi subicit, illis numerum sibi ordi­natorum equitum complendo, qui tarnen non ipsi soli, sed pro dimidia parte Maiestati Vestrae subiacent. Qua de re quoque ipsum Tahy mandato Maie­statis Vestrae Sacratissimae dehortandum ac serio interdicendum esse sub­misse sentimus, ne miseros colonos ad inconsueta et non débita servitia cogat, sed eos praesertim ad Maiestatem Vestram Sacratissimam spectantes suo iure uti patiatur. Id quod ad insinuationem praefati Gerdak Maiestati Vestrae Sacratissimae erat humillime proponendum. Quam Deus ... Datum Posonii 26. Maii anno [15] 67. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567, fol. 104. Koncept 13. Požun, 17. VI 1567. Kralj Maksimilijan II obavještava Ugarsku komoru da prihvaća prijed­log o zakupu crkvene desetine na polovici susjedgradsko-stubičkog vlaste­linstva i naređuje da se o tom zakupu povedu pregovori sa Zagrebačkim kap­tolom. Maximiiianus Secundus ... Révérende, Magnifiée ac Egregii, fidèles nobis dilecti. Intelleximus benigne ex litteris provisoris nostri arcis Zomzed­wara Stephani Gerdack, quas nobis vigesima quinta Maii transmisistis, déci­mas medietatis eiusdem arcis et castelli Also Ztobycza pro usu et commodo nostro a Capitulo Zagrabiensi esse conducendas. Itaque mandamus vobis, ut cum nunciis dicti Capituli nostro nomine agatis, quo nobis praefatas dé­cimas arenda soluta* prae caeteris collocent, quod ubi ab ipsis, ut speramus, impetraveritis, poteritis deinceps iuxta consilium vestrum nomine nostro Francisco Thahy demandare, ne se ullo pacto in décimas ipsas medietatis bonorum nostrorum ingerere ausit, sed eas offitiariis nostris percipiendas permittat. ^ Quod ad colonos attinet, quos Thahy Kanisam ire cogit et lustrationi subicit, dehortandum ipsum esse censemus mandato nostro, quod apud vos concipi et ad subsignationem nobis offerri curabitis. Executuri utraque in re benignam voluntatem nostram. Datae in arce nostra Posoniensi décima sep­tima die Iunii anno ... sexagesimo septimo ... Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones, vol 548.11567., str. 68—70. Ori­ginal. * Očito treba biti solita, kao što je na odgovarajućem mjestu u prethodnom dokumentu. 30

Next

/
Thumbnails
Contents