ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 26

consorte sua est colluctandum propter varias temerarias insolertias (!) per eundem patratas, et non secus ac si in externis confiniis cum hostibus decer­taremur, alioquin omnem iurisditionem residue etiam medietatis eiusdem castri Zomzedwara Suae Maiestati adimeret, prout et scripto suo idipsum ostendit, to tum et integrum ius eiusdem castri Zomzedwara a condam domino Bathori émisse. De quibus autem his proximis diebus contentionem mutuo habuerimus, ex adiecto scripto, quod ipsemet dominus Tahy solus a nobis sibi dare postu­lavit, et quid etiam idem scripto suo nobis respondent, Vestrae Eaedem cla­rius cognoscent, qui licet et verbotenus obtullerit sese de nonnullis velle emendaturum et nobiscum mutua concordia fruiturum, id quod et nos summe optaremus, veremur tarnen, ne diu in eo persistât, cum et alioquin iam statim eo ipso die unum eorundem ausus sit infringere, quid autem in futurum, ignoramus. Cum tarnen Sua Maiestas ad inquirendas eas violentias suos com­missarios hue delegaverit, si quae, ut speramus, interim acciderint, pro certo omnia apud nos explorata invenient. Haec autem Reverendissime, Generosis, Magnificis ac Egregiis Dominationibus Vestris saltern ea causa significandum esse duximus, ut si quid ulterius per eundem attentatum fuerit, Vestrae Eae­dem huius facti memores esse possint, et tandem Sacram Caesaream Maiesta­tem exinde informare. Caeterum Reverendissima, Generosae, Magnificae ac Egregiae Domina­tiones Vestrae ex inventario transmisso clare potuerunt intelligere, quantus numerus vinorum hic in castro Zomzedwara et castello Zthubycza sit inven­tus, inter quae sunt nonnulla et quam plurima vina, quae usque ad calorem conservanda minime esse videntur, praesertim ea, quae per servitores domini Bani de iure montano sunt congesta: videntur itaque talia statim divendi debere, donee videlicet hoc frigidum tempus durât, ne tandem calore aestivo superveniente corrumpantur. Nam et alioqui sunt certa vasa vini veteris cor­rupti parve utilitatis, quae neque modo neque in posterum divendi possunt, voluimus itaque super his a Camera habere informationem, et de frumento quoque si quid divendendum et in pecuniam sit convertendum. Quantum autem de totalibus proventibus istius castri Zomzedwara et eiusdem castelli Zthubycza Cameram informandis, necdum omnino ad finem devenire potuimus: causa fuit dissensiones mutuae inter eundem dominum Tahy subortae, curamus tarnen in horas in eo laborare, quo Cameram supe­rinde expresse atque liquide informare possimus. Rogamus tarnen humillime, dignentur interim de sallario nostro nobis gratiose providere et de omnibus praescriptis nobis tempestive respondere, et cum his Reverendissimam, Ge­nerosas, Magnificas et Egregias Dominationes Vestras faeliciter valere cupi­mus. Ex castro Zomzedwara ultima Ianuarii 1567. Mađarski državni arhiv, Acta cameralia, B-1831, fol. 163—164. Original. 8. Požun, 12. II 1567. Ugarska komora naređuje svojim službenicima u Susjedgradu da zatraže od Franje Tahyja da izvrši kraljevu naredbu o stambenim prostorijama u Sus­jedgradu; ujedno im daje uputstva za obavljanje nekih gospodarskih poslova. Egregii domini ... Litteras Dominationum Vestrarum Egregiarum acee­pimus, ad quas eisdem ita nunc respondemus. 26

Next

/
Thumbnails
Contents