ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 27

Quantum ad habitationes in arce Zomzedwara Dominationibus Vestris per magnificum dominum Franciscum Tahy concedendas attinet, intelleximus ipsum dominum Tahy mandato Sacrae Caesareae Maiestatis, domini nostri clementissimi, nondum in toto satisfecisse, et a molestatione miserorum sub­ditorum supersedere nolle. ' Eum igitur Dominationes Vestrae non cessabunt adhuc admonere, ut sese benignae Suae Maiestatis voluntati tam in hoc quam aliis negotiis omnibus accomodet, nos quoque ea de re Maiestatem Suam interim informabimus, et quidquid Maiestas Sua decreverit, id eisdem perscribemus. v Ubi Dominationes Vestrae Egregiae scribunt de venditione vini et tritici, videtur nobis quoque, ut ea saltern vina et frumenta, quae sine damno ul­terius servare non possunt, iusto precio divendantur, ita tamen, ne arx pro rata parte Suae Maiestatis necessario commeatu destituatur. Pecuniam autem ex eiusmodi venditione vini et frugum collectam ad ulteriorem Maiestatis Suae et Camerae huius commissionem salvam reservent. Quod ad investigationem et conscriptionem proventuum arcis et castelli spectat, earn Dominationes Vestrae Egregiae diligenter et fideliter iuxta da­tarti eis instructionem peragant ac ad Cameram hanc sub sigillis suis trans­mittal, in officio sibi commisso ita se gerant, ut maiorem Suae Maiestatis gratiam promereri possint. Nos quoque de salariis earundem memores eri­mus, ubi proventuum omnium conscriptionem absolverint. Litteras domini Zagrabiensis, quarum mentionem faciunt, de expeditione scilicet comissariorum ad inquirendas violentias per dominum Thahy miseris subditis illatas, editas, item regestum inventaru vinorum non accepimus, quod una cum aliis scriptis ad Maiestatem Suam transmittere necessarium fuisset. Quare eisdem iniungimus, ut nobis ea quoque scripta transmittant, et bene valeant. Posonii 12. Februaru anno [15] 67. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1567, fot. 39. Koncept 9. Prag, 3. III 1567. Kralj Maksimilijan II naređuje Ugarskoj komori da provjeri navode iz pisma Franje Tahyja kojima se on opravdava zbog zauzimanja prostorija u Susjed­gradu i protjerivanja kmetova s vlastelinstva. Maximiiianus secundus ... Reverende, Magnifice ac Egregii, fideles nobis dilecti. Mittimus vobis hisce inclusum magnifici Francisci Tahy responsum, quo eius excusationem cum de relictis habitationibus pro officialibus nostris in dimidietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubiza per nos nuper colloca­tis, tum de profugis colonis et illorum receptione, prout ipsi nuperrime per nos scriptum esse memoria tenetis, fusius accipietis. Quapropter vobis benigne mandamus, ut quopacto haec res utraque vere habeat, certo cognoscatis atque exploretis, nobisque deinceps, quid porro hoc nomine statuendum seu decernen­dum foret, sententiam opinionemque vestram perspicue šignificetis. Qua qui­dem in re benignae nostrae satisfacietis voluntati. Datae ex arce nostra regia Praga, tertio die Marth, anno ... sexagesimo septimo ... Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones, vol. 548/1567, fol. 1—2. Ori­ginal. 27

Next

/
Thumbnails
Contents