ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)

Strana - 391

Ita tarnen ut amodo usque ad predictum constitutum vos mihi prestare teneamini queque victus et vestitus necessaria [sunt] ut servienti convenit conpetenti. Et ad maiorem tui predicti sire Marthuri et tuorum heredum cautelam quod p redicta omnia adimpleam inviolabiter et observem cum tota jure sollempnitate predicta corporale super sancta Dei evangelia prestiti sacramentum pro quibus memorie mandandis. Hoc scriptum scripserit predictus Americus publicus tamquam notarius qui interfuit. (Signum notarile). Francisus Trani regalis judex (signum). Urso de Siponto Rongul (?) filii. Nicolaus de Jurgia testis (signum). Ego Tasselegardus filius siri Amerucii. Na poleđini: Quietazione de debito di Cristina di Basilio Catlani dell'Achaya. Pergamena 17 X 19 cm. Signatura: Prep. 13. No 264. 17. 1268, 16. kolovoza. U Traniju. — Priznanica o plaćenom dugu. Krobeshana, sin Junija de Rageughana iz Dubrovnika priznaje da je primio 600 libara veneci­janskih malih dinara od svog sugrađanina Martola de Aucleno. 1268, 16 augusti. Trani. — Apocha de debito persoluto. Crobeschana, filius Junii de Rageughana de civitate Ragusii manifestât se sexcentas libras dena­riorum parvorum venetorum a Martulo de Aucleno, concive suo récépissé. t Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, régnante domino nostro Karolo, Dei gratia magnifico rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Andegavie, Provincie et Forcal­querii comité, regni eius anno quarto, die jovis, sexto decimo mensis augusti, undecime indictionis, aput Tranum. Ego Crobeschana de Rageughana, filius quondam sire Junii de Rageughana de civitate Ragusii, fateor in presentia Francisci Trani regalis judicis, Americi puplici eiusdem civitatis notarii, Marini, filii quondam magistri Ursonis, Nicolai de Jurgia et Tasselegardi, filii sire Amerucii testium civium Trani, Petri de Cirnella, Luccari, filii Marini de Quissangha et Marchi de Ratig civium Ragusii testium ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum. Sire Martolus de Aucleno de eadem civitate Ragusii dudum in exitus mensis septembris anni primo preterite décime indictionis cum esset in barccetta (?) Braye de Venetiis que vocatur La Braya in viagio veneciano, in presentia Stancii de Casinghe et Damiani qui fuit gener de Malamuca, civium Ragusii confessum fuisse se debere mihi predicto Crobes­chena de Rageughana ex causa mutui libras denariorum parvorum venetorum sexcentas. Verum quia ego predictus Crobeshana testimonium confessionis ipsius sire Martuli de Aucleno quam dicti Stancius et Damianus ex ore ipsius siri Martuli audierat feci in quaternione comunis predicte civitatis Ragusii annotari, nec cautum erat mihi ut exinde puplicum instrumentum de predictis sexcentis libris denariorum parvorum venetorum possem habere, ac dictus siri Martolus ad predictam civitatem Ragusii non poterat personaliter se conf­fesse aliis quern (?) pluribus suis expensis serviciis prepeditus ut de confessione ipsa ibidem mihi fieri faceret puplicum instrumentum velens bona fide agnos­391

Next

/
Thumbnails
Contents