ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)
Strana - 392
cere et me predictum Crobeschanam exinde de predictis sexcentis libris denariorum parvorum venetorum omnino servare indempne legatione et usualiter voluntariam guadiam et se ipsum mediatorem et fide (jussorem) mihi predicto Crobeschena de Rageughana dedit ut ipse vel heredes darent mihi vel meis heredibus ad nostri requisitionem quandocumque nobis placeret libras denariorum parvorum venetorum sexcentas quam quantitatem pecunie nobis ex causa mutui dare tenebatur, prout hec et alia in scripto exinde conffecto apercius continetur. Nunc autem quia predictus siri Martulus ad mei requisitionem de predictis sexcentis libris denariorum parvorum in quibus mihi sicut dictum est et causa mutui tenebatur mihi pro meo beneplacito in integrum satisfecit. Ideo nunc coram predictorum judicis, notarii et testium presentia voluntariam guadiam et me ipsum mediatorem et fidejussionem siri Martulo de Aucleno dedi ut nec ego nec mei heredes seu quilibet alius pro parte mea appellemus seu inquietemus eundem siri Martulum vel eius heredes de predictis libris denariorum parvorum venetorum in quibus mihi sicut dictum est ex causa mutui tenebatur, nec questionem aliquam adversus eos ullo futuro tempore aliquatenus exinde moneamus neç in rebus eorum nos pro inde intromittamus immo defendamus eos ex inde ab omnibus hominibus pro nostra parte ventura. Et si forte quod abssit in aliquo tempore predictum instrumentum de obligatione predictarum sexcentarum librarum ab eodem siri Martulo de Aucleno mihi exposita sanum apparere contigitur et nota eciam que est in predicto quaternione comunis civitatis Ragusii annotata ullius efficacie censeantur si pro ruptis, cassis, inanibus et vacuis penitus habeantur, ac si facta seu confessa non fuissent pro eo quod sicut dictum est. Predictus siri Martulus de Aucleno de predictis sexcentis libris denariorum parvorum venetorum in quibus mihi ex causa mutui tenebatur pro meo beneplacito in integrum satisfecit. Contra que si fecerimus et predicta non adimpleverimus per pactum et statuta convenientia demus eis pene nomine agustales auri centum et totidem parti curie et omnes expensas, dampna seu interesse quas et que eos tam in jure, quam extra jus proinde pati contigitur vel habere de nostro proprio eis solvere et restituere teneamus prelecta nichilominus completuri. Et ego mediator tribui eis licentiam sine conpellere pignorandi me meosque heredes per omnia nostra pignora licita vel inllicita predicta adimpleantur. Adde autem superius in nona decima regula a superiori numero ubi dicitur Aucleno mihi exposita: deletum et iterum scriptum est revocetur, in dubium, manus enim eiusdem notarii delevit et iterum scripsit. Sponte quidem consentions ego predictus Crobeschana de Rageughana in predictos judicem, notarium et testes Trani prorogando in me jurisdictionem eorum tamquam in meos judicem, notarium et testes cum scientia ipsos meos judicem, notarium et testes non esse. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Scripsit predictus Americus puplicus Trani notarius qui interfuit. (Signum notariie). t Franciscus Trani regalis judex. . t Ego Marinus Mathei Urso filius t Ego Lucarus testis sum Nicolaus de Jurgia testis t Signum crucis proprie manus predicti Mathei de Jaugia t Ego Tassilugardus filius siri Amerusii. t Signum crucis proprie manus predicti Petri de Cornelia Pergamena 21 X 19,5 cm. Signatura: Prep. 13 No 265. 392