ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)

Strana - 390

16. 1268, 5 svibnja. U Traniju. — Kristijana, kći pok. Vasilija Catani iz Potamije, iz Grčke obvezuje se služiti Dubrovčaninu Martoru de Aucleno jer je isplatio njen dug. 1268, 5 madii. Trani. — Cristiana, filia quondam Basilii Catani de loco Potamyae, de partibus Achayae se obligat Ragusino Marthoro de Aucleno servire quia is debitum eius exsolvit. + Anno ab incarnatione domini nostri lesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, régnante domino nostro Karolo, Dei gratia magnifico rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Andegavie, Provincie et Forcal­querii comité, regni eius anno decimo, die sabati, quinto mensis madii, undecime indictionis, aput Tranum. Ego mulier greca nomine Cristiana, filia quondam Basilii Catanii de loco Potamye de partibus Achaye, fateor in presencia Francisci regalis judicis Americi, publici eiusdem civitatis notarii et testium subscriptorum littaratorum de eadem terra de hoc specialiter vocatorum et rog[atorum], quod dudum aput Clarentia famis necessitate coacta egestate, laborans nec habens unde possem inopem vitam defendere mee ingenue condi­tionis non immemor et viginti annis maior ad hoc ut a predicte famis necessitate me redimerem Nicoiao Portajncase s[enio]re Cituleonis de judice Braccialdo eiusdem civitatis Trani qui a necessitate famis predicte personam meam exemit et de predicto loco Ciarentie cum navi Francisci, filii quondam Petri de magistro Eugidio et Leucii Ganbeioni, filii quondam Johannis Guarelle civium Trani usque Tranum me duxit, et spatio quatuor mensium mihi prestitit alimenta, et pro me deferenda naulum predicte navis exoluit uncias auri duas tarenorum bonorum Sicilie dare conveni et promisi volens igitur quod conveneram et promiseram adimplere maior viginti annis romano jure vivens et mee ingenue conditionis non immemor ut est dictum in presentia predictorum judicis et notarii et testium subscriptorum in quos judicem et notarium et subscriptos testes Trani ex certa conscientia et spontanea voluntate consensi prorogando in me jurisdictione eorum tamquam in meos judicem et notarium et testes cum etiam ipsos meos judicem, notarium et testes non esse, presentibus assistentibus et suam mihi in omnibus hiis auctoritatem prestantibus Silvestro Silecto, filio quondam siri Nicolai de Petro Sillecto et Pascarolo, filio quondam domini Margariti militis baiulis Trani, Johanne Torto et Johanne Salvatico plateariis curie ut moris est, eo quod Tranum omnino parentibus careo licentia quoque eiusdem judicis me legaliter inquirentis et in tota huius scripti série absolventis non suasa nec coacta omni débita jure sollempnitate servata bona mea gratuita voluntate de voluntate eciam consilio et consensu predicti Nicolai Portejcase, qui me fraterna affectione tractavit, operas meas locans oblligo me per guadiam tibi sire Marthoro de Aucleno de Ragusio in sollempni stipulatione adhibita, tibi promitto hinc ad decern annos completos a presenti die continue in antea numerandi in familia et servis tuis esse nec a te tuisque heredibus discedere sed vobis iuxta posse servire tribuens vobis licentiam et levans potestatem ex conventione inter nos in ipsius contractus limine specialiter habito predicta juris sollempnitate munita in me jus manus injectionis habendi sine jussu judicis vel magistratus mandato. Si contra id quod vobis in presenti oblligatione seu convencione promisi in aliquo venero vel venire temptasero pro eo quod sicut dictum est uncias auri duas tarenorum parvorum Sicilie quas eidem siri Nicoiao Portejcase dare conveni et promisi de tua propria pecunia exoluisti.

Next

/
Thumbnails
Contents