ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)
Strana - 389
+ Petracca, judex Monopoli. + Matheus de Leone, notarius testatur. + Leo Benedicti qui supra. Na poleđini: Fideiusione e confesso di debito di Martino de Oclino da Ragusa mercante a Monopoli. Pergamena 12 X 19 cm. Signatura: Prep. 13 No 257. 15. 1268, veljača. U Dubrovniku. — Odredba kneza, Velikog, Malog i vijeća TJmoIjenih i sabora puka da prokuratori relikvija katedrale u posebnom slučaju ne uzimaju dvadesetinu od nepokretnina, a četrdesetinu od pokretnina oporučenih dobara. 1268, mense februarii. Ragusii. — Ordinamentum comitis, Maioris, Minoris et Rogatorum consilii et concilii populi procuratores reliquiarum cathedralis in času speciali testamenti vicesimum de stabili atque quadragesimum de möbili nihil debeant habere. [m]ille[simo] ducent[esimo sexagesimo octavo, mensis] februarii... minus consilium et magnum consilium] campane more solito congregata a populo Ragusino collaudatum, quod si aliqui Ragusini et dimiserint mobile et stabile post mortem suam et voluerint quod procuratores reliquiarum ecclesie sancte Marie [Maioris] curent stabile et distribuant mobile secundum ipse vel ipsa ordinatum habuerint in testamentum suum. Dicti procuratores reliquiarum per sacramentum teneantur procurare stabile et distribuere mobile [secundum quod] ipse vel ipsa in testamentum suum scriptum habuerit. Et ipsi procuratores habere debeant sibi de stabili quod procuraverint vicessimum et de mobili debeant habere quadragesimum. Verumptamen domus Michaelis Pezane que est in palude et vinea dicti Michaelis que est in [Gra]voso ad tres ecclesias fuerunt date antequam hoc predictum ordinamentum esset inventum et ordinatum et introytus factum per elemosinam pro vestimentis officiatorum ecclesie sancti Thome fratrum minorum, id est fratribus minoribus procuratores reliquiarum qui per tempora erunt post mortem dicti Michaelis et Miraslave uxoris eius teneantur procurare secundum tenorem testamenti dicti Michaelis quod eis datum fuerit. Et ipsi procuratores nichil debeant habere de hac procuratione dicti Michaelis quia de lemosina que fuit data pro tempore preterito non potest minuere. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Flu sunt testes. Dabraslaus Ranane, Theodorus Bodacie, Sersius Clementis, Vita Gataldi et Pasqua Volcassii iurati iudices. Ego autem presbiter Petrus et comunis notarius iuratus per laudationem et voluntatem prenominatorum, domini comitis et juratorum judicum, testium et consiliarorum parvi consilii et rogatorum et magni consilii et populi Ragusini et curie cum sonitu campane scripsi et roboravi hec. (Signum notarile). MCCLXVIII Pergamena 25 X 15,5 cm. Signatura: Prep. 13. No 262. Dokument djelomično uništen. Documentum ex parte deletum. 389