ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)
Strana - 36
Secundo, unanimiter fassi sunt, quod quicquid rerum argentearum, pecuniae, vestimentorum, lintearum, et id genus aliarum rerum in teloneorum atque uectigalium domibus reperire potuerunt, id totum capitanei supra memorati inter se distribuissent et clam asportandum curassent. Tertio, nonnulli eorum indicarunt, quod intellexerint, rusticis ipsis ex aliquibus arcibus, ut pote Visl, Rechenburg et Burgfeldt, exiguum puluerem esse datum. Verum de subuectis administratisque commeatibus se ignorare: eo quod ubique locorum quae adibant, sat commeatuum habuissent, sed tarnen plumbum apud fodinas ad Loiz reperiissent, idque secum abstulissent. Quarto, quod ilia coniuratio, non saltern hoc tempore, verum adhuc ante triennium, inter subditos ipsius Tahy in Sossedt et Stubicza morantes, inita fuisset. Qui tarnen hoc tempore cum nonnullis Kayserspergensibus aliisque Croatis ,ad Sauum degentibus in Stiriam ad Kunigsperg, Visl et loca finitima irruptionem fecissent et subditos ea loca passim incolentes rebellionem facere coegissent. Et quod Elias aliique capitanei plebi persuasissent, quod arcibus hoc modo occupatis a tributis ac seruitiis, quae nunc pati cogerentur, se in libertatem essent uendicaturi. Quinto, plerique illorum retulerunt, quod templum in Klanntz et item nonnullae curiae parochiales ac loca chorus destinata, depraedata sint et, ut supra indicatum est, res omnes in illis repertae, inter ipsos capitaneos distributae, et clam ablatae. Item quod in uilla Gregorouicz, in qua Elias habitabat, praefectus quidam extiterit, fueritque inter ipsos in seditione centurio aliquis, Benedictus Tueffer uocatus. Item fodinarum eius loci magister Laurentius Khrosl qui eius uillae praefectus fuerit, atque hi omnes nunc illic inueniendi essent. Sexto, quod inter alia cognouerint, consilium eorum fuisse, ut ad Sauum progrederentur atque eorum locorum incolas item Uskockas concitarent et tandem Kayserspurgum inuaderent, ut tormentis ac munitione potiti alias quoque arces subiugare possent. Septimo, quod ipsi capitanei omnia sua consilia secreta habuissent, adeo, quod si subditorum aliquis quaereret, quonam profecturi, et quid rei gesturi essent, capitis decollationem eis comminati sint. Ultimo, uno ore omnes fassi sunt, se turpissima seruitute, quam a domino suo Francisco Tahy patiebantur, ad rebellandum fuisse compulsos. Quod uidelicet filiabus et ancillis eorum persaepe vim fecisset, eas violenter rapi, atque ad se pertrahi curasset, et eis quotidie per vices stuprum pro sua libidine intulisset ex quibus aliquorum etiam nomina ipsi rustici proferre possent. Et si quis ei resistebat, tum illi durissimum carcerem minatus esset. Item quod subditis haedos et catulos ad educandum distribuisset, quorum si aliquis periisset, pro eo aureum unum exigere solitus esset. Item quod ipse Franciscus Tahy vina corrupta illis imposuisset, qui pro una urna 20 quartas continente 70 aut 80 cruciatos ei numerare coacti fuissent, cum tarnen vinum frustra effundere necessum esset. Et qui deponere pecuniam subito non potuissent, ab illis boues ademisset. Item tempore caritatis annonae, in uilissimo frumento, tritici quidem mensuram 4 talleris, milii autem 3 talleris ab eo emere debuissent. Item quod equos détériores ipsis subditis distribuere et pro uno quoque duplum precium 36