ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)

Strana - 37

ab illis extorquere solitus esset. In summa, inauditas tributorum exactiones ac libidines, quas patiebantur, exposuerunt. • 1 Ex quibus tandem haec concitata fuit seditio. Na poleđini: Ex his 33 rusticorum fassionibus conscripti sunt articuli 13 junii. Mađarski državni arhiv, E-211, 11-32 (Lymbus), fol. 7—12. 18 Beč, 13. VI 1573. Dvorsko ratno vijeće dostavlja bečkom gradskom sucu Ivanu Huet­stockeru nova pitanja za saslušavanje Ilije Gregorića i Mihajla Gušetića. Caesareae Maiestatis in hac civitate judici, Joanni Huetstocker, juris doc­tori, adiectae hae fassiones seditiosorum rusticorum de mandato Serenissimi Archiducis Austriae Caroli Goriciam adductorum atque ibidem examinatorum, exhibendae, eique iniungendum, ut eas revideat, et praesertim de iis articulis, qui ad marginem ductis lineolis notati sunt, Eliam Gregoritsh et Michaelem Gossetitz examinandos curet. 1. Quibus hoc praecipue fuit propositum, quod etsi Elias ipse in prioribus suis fassionibus persuadere conatus fuerit, se Gubesy, Passanatzy et aliorum sociorum impulsu coactum illi coniurationi se adiunxisse, tamen pleraeque omnes hae fassiones testantur, ipsum primum et praecipuum concitatae* huius seditionis extitisse auctorem, atque ideo paulo acriores in ilium adhi­bendae sunt quaestiones. Et si res non successerit, iterum tormentis e'rit cogendus. 2. Secundus est articulus, quod plerique horum rusticorum fassi sunt, ipsum Eliam, aliosque capitaneos amplissima praeda fuisse potitos et praesertim templa personasque ecclesiasticas despoliasse. Verum hoc quoque Elias antea negauit. Itaque perquirendus est seuere haeque fassiones illi proponendae. 3. Multi referunt etiam Gossetitshium unum ex praecipuis capitaneis fuisse, quod tamen ille hactenus negans, in plebeorum tantummodo numero se fuisse retulit, ignorareque se quae illorum fuerint consilia. De quo ipse iam examinandus est severius, quando hactenus ob aduersam ualetudinem ei parsum est. 4. Similiter ipse quoque Elias de Gosseticio uberius et acrius examinari debebit, quis ille in hac seditione fuerit et quid in mandatis habuerit cum ad multi­tudinem accessisset ut perspicuum sit, quomodo illi inter se convenerint. De factis vero ab ipso Tahy perpetratis, iudex ipse ciuitatis, nullam am­plius faciat mentionem. 5. Quod autem attinet ad res quasdam particulares, quae notatae sunt, debet ipse judex utrosque de iis rebus perquirere, ut pote, de Benedicto Tuffers, de Laurentio Kros}, quid in animo habuerint, cum templum in Klanntz inuaderent, cum illi duo priores in templum perumperent et subito in terram

Next

/
Thumbnails
Contents