ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 90

rum duorum colonorum antefati Johannis Zaboky, iudicis nobilium, idem testis fassus est scitu per omnia ut tertius in ordine testis. Tricesimus sextis testis nobilis Nicolaus Aythych vicinus, requisitus, adiuratus et examinatus fassus et attestatus est scitu, quod homines et serui­tores praefatorum dominorum Matthey et Simonis Keglewych post profligatum et sedatum tumultum rusticorum rebellium, bona nobilis Christophori Czebo­wechka et Joannis Swberay depraedassent et spoliassent, resque colonorum ipsorum abstullissent et pecora abegissent. Tricesimus octavus testis prouidus Caspar Berczkowych, colonus eiusdem Anthonii Gereczy commetaneus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu per omnia ut praecedens 37 testis, excepto hoc, quod de captiuatione et detentione dictorum duorum colonorum annotati domini Michaelis Zekel nihil sciret Quadragesimus testis prouidus Georgius Berczkowych, colonus ..., addidit tarnen hoc idem testis, quod praesens fuisset, quando coloni dictorum nobilium querulantium pecora sua ab hominibus et seruitoribus praefatorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych pecuniis redemissent. Centesimus tertius testis, prouidus Joannes Jarneych, spanus et jobagio magnifie! domini Petri de Rathka in Herwaczka commorans, commetaneus, requisitus adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu per omnia prout vigesimus sextus in ordine testis, addiditque hoc scitu, idem testis quod etiam bona praedicti domini Michaelis Zekel iidem Matheus et Simon Kegle­wych depraedassent et spoliassent. Centesimus tricesimus testis prouidus Gregorius Phyllyphych de Mar­thyncz, colonus nobilis Joannis Ladomer, subvicecomitis praedicti comitatus Warasdiensis, commetaneus, requisitus, adiuratus et examinatus, fassus et attestatus est scitu per omnia prout vigesimus septimus in ordine testis, addidit tarnen, quod praefati homines et seruitores dictorum dominorum Keglewych fera molendini prouidi Ambrosii Pylek, coloni nobilis Stephani Myrkoczy, ac­cepissent ac prouidorum Thomae et Valentini Kwssych, colonorum eiusdem Stephani Myrkoczy, universas res in domibus repertas accepissent et asportas­sent. Centesimus tricesimus quartus testis, prouidus Georgius Zymych, jobagio ad castellum Also Zthobycza pertinens, commetaneus, requisitus, adiuratus et

Next

/
Thumbnails
Contents